CAPUT II

DE UNIVERSALITATE POSSIBILIUM ACTIONUM PERTINENTIUM AD ACTIONEM MAGNAM

 

Iam libro I divisimus iuvantes et impedientes et has rursus utrasque vel divinas, vel geniorum, vel humanas, vel ipsius naturae. Impediunt enim: Iuno, Aeolus, Allecto, pestis, Camilla, Turnus. Iuvant vero: Iuppiter Neptunus, Venus, Tiberinus, Euander, Tarchon, Achates, serenitas, ventus. Quomodo autem singularius haec persequi possimus, ulterius videndum est et actionum ipsarum exigentiae videndae. Talis autem actio vel diversa, vel exigitur a persona, ut habet talem sexum, atque adeo in ratione sexus perfecta est vel imperfecta. Si enim doleret tantopere tantum mater Euryali filium, quam Pallantem Euander, imperfecte utique ageret, magis enim dolere convenit mulieri; sicuti imperfecte ageret et Euander, si tam flebiliter doleret Pallantem, quam mater Euryalum. Prima ergo exigentia perfectae actionis est ex sexu, aliae autem exigentiae sunt v. g. ex aetate, aliae autem ex officio vel ex statu, vel natione vel condicione, vel aliis huiusmodi. Ex eiusmodi ergo fontibus omnem secundariarum actionum fontem petemus duplicemque universalitatem hoc toto libro consectabimur in his ipsis. Primam, quomodo v. g. effingenda sit poetae epico universalitas actionum in omni sexu in omni aetate, officio et sic respectu ceterorum fontium et quomodo penitus tota vita humana eiusque partes singulae intrent in epopoeiaim. Secundam, quomodo poeta in singulis difierentiis debet adhuc universaliter loquii, v. g. sicuti de Aenea non loquitur ut Aenea, sed ut de heroe, ita de Camilla non debet loqui ut Camilla, sed ut de virgine perfecta, vel de Didone, non ut de Didone, sed ut de muliere mala. Veniamus iam ad singula!


CAPUT I

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT III