CAPUT I

QUAE SINT IN FABULA UNA UNITATE ANALOGIAE, SEU ATTRIBUTIONIS

Egimus libro superiore de primam universalitate fabulae, quae tota conlsistit in magna herois actione, episodice ex actionibus omnium virtutum, in universali perfecti herois idea praescriptarum, conflata. Nunc agemus de alia quadam universalitate, seu unitate fabulae, quam primi, nisi fallor, appellamus analogiam, seu unitatem attributionis. Non hic tamen velimus examinari rem iuxta rigorem philosophicum. Sed in hoc similitudinem sequimur, ut sicut accidentia sunt entia per analogiam attributionis ad substantiam, hoc est per ordinem ad illam includuntur in uno illo, quod dicitur ens, beneficio quasi ipsius substantiae, propter quam in natura sunt, ita primario quidem a poeta actio ipsa herois atque adeo in illa universalitas virtutum omnium spectatur, cetera vero secundario ab illo tractantur, in quantum necessaria sunt ad exprimendam ipsam actionem herois, quae quidem solitaria esse numquam potest, sed semper trahit comitatum actionum impedientium vel iuvantium, immo et alia se circumstantia vel ad sui exsistentiam necessaria, puta personam ipsam agentisi locum, tempus instrumentum aliaque huiusmodi adeo ut haec omnia cadant in poesin eo dumtaxat titulo, in quantum attribuuntur ad ipsam actionem herois magnam et integrami et unam; atque adeo participant quodammodo unitatem illius suntque unum per modum analogiae attributionis. In quo ipso considera unam veritatem contrariam conclusioni logicae vel metaphysicae de unitate entis. Ens enim primarium substantia est in metaphysica, actio vero sicut et cetera accidentia substantiae sunt entia quasi secundaria, vera tamen habentia in ente unitatem et cum ipsa substantia entis participationem non nisi per attributionem ad ipsam substantiam. Hic vero contrarium prorsus accidit. Nam actio potius est primario illud ipsum universale, seu unum, quod cadit in poesin; substantiae vero ipsae personarum agentium vel subiectorum actionis participant unitatem obiectivam poesis non nisi per ordinem ad ipsam actionem. Persona v. g. Aeneae non describitur nisi in ordine ad actionem. Neque cetera huic substantiae Aeneae accidentia dantur nisi in ordine ad hoc, ut agat congrue, v. g. lib. XII:

... ingens
Telum immane manu quatiens...

Actiones rursus aliorum agentium non sunt poetae imitabiles nisi in ordine attributionis ad ipsam actionem herois unam, ita ut sint unum obiectum poeseos unitate analogiae, seu attributionis ad illam. Rursus personae, earundem actionum instrumenta, habitus, aetas, sexus non describuntur nisi in ordine ad actiones ipsas. Quod expresse docuit Aristoteles, cum dixit: "Non enim personarum sunt fabulae sed actionum". Non quod negaverit personas esse describendas in fabula, sed quod negaverit primario describendas. Haec vero, quae subtiliter dicuntur eo deduco, ut sicuti Deus ens ipsum quodlibet ita creat, ut cetera ad illius ornatum, vitam, conservationem statim illi concreet iuxta exigentiam naturae ipsius entis, ita plane poeta fingendo creet illam actionem magnam, integram, unam herois, ut cetera ad ipsius integritatem et vitam quandam apte concreet. In his autem ad actionem magnam pertinentibus cum toto hoc libro tertio agemus, numquam excidat e mente illud, quod semel ostendimus, poetam iuxta universalia imitari, quae imitatur, atque adeo singula, quae ad hanc primariam actionem pertinebunt, debere tractare universaliter, hoc est iuxta universalem unius cuiusque pefectionem et possibilitatem, v. g. ensem ipsum Turni non qualemcunque, sed perfectissimum describat, nempe Stygia aqua tinctum. Quomodo autem singula horum persequenda sint, iam videamus!


CAPUT IX Lib. II

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT II