CAPUT XVIII.

1. De accusatoribus et defensoribus tum suas causas agentibus, 2. tum publicas. 3. De censoribus. 4. De causidicis.

1. Ultra personam iudicis duae in iudicio personae necessario requiruntur, accusatoris et defensoris. Uterque rem simplicissime exponere debet. Si quid per alterutrum falso ac per calumniam, decipiendi uel iudicis, uel aduersarii causa expositum dictumue fuerit, id nec diu latere potest, nec impune erit. Est enim Deus ille iudex aequissimus et oculatissimus, omne puniens mendacium, nulli parcens iniquitati. Multi tum petitorum tum reorum utuntur prooemiis ad rem, qua de agatur, nihil pertinentibus. Recensent sua suorumque maiorum merita in rempublicam, quae si sint minus illustria, commemorant ea, quae aliquis unquam suorum gentilium, quamuis sanguine a se remotorum, praestitisset uel principi, uel ipsi reipublicae atque ut id pudore fiat minore, saepe per alios id curant suae causae actores, qui illis ornamenta ac triumphos gentilicios uel per uim applicent, ex quibus tandem acute argumententur puniendum esse illum, qui accusetur, seuerissime, si quidem partes accusatoris agunt, uel absoluendum, si defensoris. Non raro accidit, ut audiendis eiusmodi cantilenis

 

Polloni tollant equites peditesque cachinnum.

Cum autem tales praefationes ad rem institutam faciant nihil, sed uel emerendi fauoris iudicis eiusque mentis a ueri cognitione auertendiae, uel aduersarii opprimendi causa aut certe ad tempus extrahendum iudiciumque frustrandum adhibeantur, toliendae sunt e medio et a foro iusticiae propulsandae uoceque praeconis (quod olim iussu Areopagitarum Athenis factum est) interdicendae ac partibus ipsis imperandum, ut de re ipsa loquantur aperte et simpliciter, sine fuco omni omnique fallacia. Omnino iudicis est, sine amore ac miseratione, sine ira, odio, inuidia, sine pertinacia de rebus pure et nude propositis, ex suis ipsarum rationibus ac argumentis, non ex personarum, nec meritorum aut demeritorum alicuius respectu, iudicare. Sedet enim, non ut cupiditati alicuius obtemperet, sed ut reddat unicuique ius suum. Olim datis clepsydris praescribebatur partibus tempus ad dicendum, ne longitudine orationis abuterentur ad offundendas iudici tenebras. Verum iustissimum fuerit lege cauere, ne cui de re sua dicenti extra rem egredi neu praesidiis aliunde accersitis uti liceat. Facete admodum a Martiali notantur, qui uel exordiis, uel perorationibus illis delectantur, ad rem nihil spectantibus hoc epigrammate:

Non de ui, neque caede, nec ueneno,
Sed lis est mihi de tribus capellis;
Uicini queror has abesse furto.
Hoc iudex sibi postulat probari.

Tu Cannas Mithridaticumque bellum

Et periuria Punici furoris,
Et Syllas, Mariosque, Mutiosque
Magna uoce sonas manuque tota.

Iam dic, Posthume, de tribus capellis.

Petitoris est actionis, qua utatur in reum, nomen diserte exponere; rei etiam exceptionis caput aperte declarare. Hoc enim praetermisso, uersabitur uterque tanquam in tenebris nebulaeque iudici offundentur, ignaro quid in ludicando sequi debeat. Illud etiam minime ferendum est in accusatoribus defensoribusque, ut magna hominum frequentia stipati aut etiam armis accincti ueniant in iudicium. Quorsum enim et cateruae eiusmodi, et arma pertinere intelligenda, quam ad metum incutiendum et iudici, et aduersario? Audiui magnum quendam et iudiciorum expertum uirum, cum narraret inter potentes et infimae sortis homines nullum eiusmodi iudicium longissimo iam interuallo celebratum esse, in quo potens quamuis nocens condemnaretur; concordia causas tales fere expediri, ut ad potentem lucri aliquid perueniat, uel summa aduersarii iniuria. Sin causa potentem cadere contingat, tunc tam iudici quam aduersario insidias strui et pericula intentari. Ergo omnes cateruae, omnla arma a subselliis iudicum amoueantur. Soli adueniant, inter quos res agitur, ad eum locum, ubi respectus nullus est personarum. Decet enim iudicem maiestate sui magiistratus ac legibus ipsis ab omni ui tectum esse, quo liberius de re omni sententiam ferat iusticlae congruentem. Decet conditioni hominum quamuis tenuium contra periculosissimas omnium potentias consulere ac prouidere, decet omnes ad iudicem uenire, tanquam ad tutorem iusticiae atque ad eum, qui ius dubium explicet peruersisque hominum affectionibus modum imponat.

2. Non minus necessarium, ut in eos, qui in rempublicam uel honoribus obtinendis, uel facinoribus aliiis perpetrandis aliquid commisissent, publice accusatores constituantur. Etsi emm iure optimo omnes ad publicas accusationes admittendi sunt, quod crimen et iniuria ad omnes pertineat, tamen quia et nomen accusatoris sustinere graue sit et officio fungi multo grauius, minore inuidia laborabunt, quibus haec persona a republica erit imposita. Idem de defensoribus sentiendum, ut constituantur qui reorum causas tueantur. Qui reus non est earum facultatum, ut soluere possit aduocato, qui se tueatur, huic respublica curet eiusmodi patronum suo sumptu, ne quis ob inopiam uel sua imperitia, uel ludicis errore, minus iuste condemnetur. Curent autem tam accusatores quam defensores, ut se strenuos gerant muneribus suis exequendis. Tam enim interest reipublicae sontes puniri, quam insontes absolui. Sola accusantem niti ueritate honestum est, conuiciis autem et maledictis indulgere turpe et inhumanum. Romae quidem honorificum sibi putabant uiri principes, tam accusare ciues noxios, quam defendere innoxios. Et certe magnificum est in primis omnibusque tum priuatis, tum qui in magistratibus sunt, gloriosum eum, a quo nulla priuatim iniuria laesus sis, accusare, eum etiam defendere, a quo commodi nihil expectes, sed solius reipublicae causa illum adducere in iudicium, hunc periculo liberare. Itaque M. Cice: Verrem accusauit; defendit Sestium, Muraenam et alios permultos. Idem fecisse C. Iulium Caesarem, illum Romanae monarchiae primum conditorem, Cicero testatur. Cato iunior tribunus plebis, cum iureiurando professus esset se ei quiccunque largitione adipisceretur magistratum diem dicturum esse, accusauit L. Muraenam consulem designatum ambitus, quod per largitionem obtinuisset. Sed Muraena M. Cicerone defendente absolutus, tantum abest ut se inimicum Catoni praeberet, ut et in consulatu omnia ex eius sententia gereret et in reliqua uita illum[ obseruaret. Vidit nimirum Muraena Catonem non animo inimico, sed reipublicae studioso ad accusandum descendisse. Itaque uir bonus eiusque, cuius accusabatur, criminis minime sibi conscius, nihil de beneuolentia in Catonem sua remisit, sed magis etiam se; illi debere prae se tullt, quod reipublicae causa contra omnes, qui eam laesisse putarentur, acernme pugnaret.

3. Nec incommodum esset si, quemadmodum Romae olim et in Graecis rebuspublicis, apud nos quoque censores uel nomophylaces constituerentur, quorum munus esset, non tantum mutas legum litteras obseruare, sed corruptoribus contrauenire uimque et dignitatem earum tueri ac eis ita consulere, ne aut desuetudine abrogentur, aut temeritate et audacia alicuius uiolentur. Ad haec etiam facta hommum, quod in primo libro tradidimus, notare ad legesque reuocare atque accusatores, quid facto opus esset, admonere; ita inuidia inter multos partita magis tolerabilis foret.

4. Si leges ea breuitate et perspicuitate conscriberentur, ut facile disci et a quouis intelligi possent, certe illud quoque fieret, ut multi causas suas iudici exponerent neque necesse habereirt causidicorum opera uti, qui profecto suis fucis causas saepe intricatiores reddunt et in multos annos extrahunt. Sic enim ex fortunis clientum suorum ditescere didicerunt. Itaque interest reipublicae iuratos causidicos habere, atque precia constitui, ultra quae nihil  a cliente illis petere liceat.

 


CAPUT XVII

INDEX RERUM

CAPUT XIX