CAPUT XIX.

Executores sententiae a iudice latae; et hic de carnifice.

Recte illud constitutum est, ut de quo a iudicibus sententia lata est, id alii magistratus exequantur. Quo enim minus laborabunt ex inuidia ii, qui res ab aliis iudicatas, perficient, eo facilius exequutionibus fines imponentur. Nescio, an carnificum hic mentio sit facienda, nam et illi ministri iudicum sunt, quorum imperata exequuntur et nisi illi essent, iudices sententiam suam, ne inanis esset, exequi oporteret. Quod si magistratus in hunc usum gladium gestat, ut nocentes puniat, certe qui carnifici a iudice  porrigitur gladius, is magistratus esse putandus est. Non igitur propter eam functionem ex coetibus aut ecclesia eiiciendus est. Finge enim omnes seu infamia, seu sacrorum interdictione deterritos carnificum munus fugere, quis tandem facinorosos uel suspendet, uel detruncabit, uel aliis suppliciis afficiet? An ipse iudex? An nemo hominum? Omnino ut ne scelera impunita essent, oporteret publice carnificem constitui. Non igiitur munus eius abominandum neque ipse fama, consuetudine hominum aut sacris expers esse debet. Hoc dicendum erat propter peruersa (ut ego puto) quorundam iudicia, qui non tantum societate ciuili, sed sacris coetibus et mysteriis a Deo institutis carnifices prohibendos putent, non aliam ob causam, nisi, quia iudicum imperata faciant.

 


CAPUT XVIII

INDEX RERUM

CAPUT XX