CAPUT XVII.

De conuentibus uniuersorum.

 

Iudiciis recte constitutis conuentus breuiores essent; quos tamen ipsos omni anno haberi necesse foret, primum ad inspicienda regni, si quae emerserunt, uulnera et ad medicinam eis faciendam, deinde propter oratores externos, qui a suis principibus fere in conuentus solent mitti. Ad haec ad uoluntatum exterorum populorum erga nos disquisitionem, tutane sint nobis ab illis omnia, an uero aliquid ab illis metuendum? Num quid difficultatum aut damnorum nobis sit ab illis illatum? Bellum num contra aliquem decernendum, an rationibus aliis occurrendum hosti? Num aliquod tributum reipublicae causa sit imperandum? Sunt et illa, quae  extra conuentum uix tractari possunt, iudicia famae ac honoris, quae in omnibus rebuspublicis principibus ac regibus reseruata sunt, magistratuum quorundam distributio, rationum fisci examen et reliquae summae inspectio, ut inde coniiceretur, num sit necesse aliquam pecuniam contribui. Verum constitutis iudicibus generalibus conuentus multo breuiores essent; una et altera hebdomada sufficeret conuentui, ad quem oratores municipales tanto numero, ut solent, uenire minime necesse esset. Et qui uenirent, eos aliquid a fisco accipere ualde incommodum reipublicae. Quanta enim summa illis sumptuum nomine numerari solet? Quae si in militem aut aedificia resque necessarias conferretur, non male consuleretur reipublicae. Facerent et ipsi de suo sumptus reipublicae causa, a qua bonis et priuilegiis multis sint aucti et ornati. Multi procerum conuentus tempore multos florenorum millenarios exponere solent, utpote conuentibus extractis in multas hebdomadas; hos sumptus in alias reiipublicae necessitates conferri pulchrum et utile esset. Sed de conuentus rationibus hactenus; ad iudicia redeamus.

 


CAPUT XVI

INDEX RERUM

CAPUT XVIII