CAPUT XVI
De iudicibus et iudiciis.
Quoniam autem frustra leges ponerentur, nisi essent qui ex eis iudicarent, ideo iudices legum ministri in rebuspublicis sunt constituti, quos prudentissimos ac optimos uiros esse oportet, qui nec in hanc nec in illam deflectant partem, sed ad leges et aequitatem oculos intendant.
1. Quod si nihil imperito homine ineptius, nihil improbo iniquius, quanto haec magis improbanda in iudice, qui dubia explicare, ex prauis recta facere debeat? Sint igitur iudices tales, qui legum, ex quibus ludicent, maximam habeant peritiam, non minorem etiam usum actionum et iudioiorum. Ridiculum est enim te ex legibus seu pontificiis, seu ciuilibus, seu quibusuis aliis sedere in aliquem iudicem, cum rudis sis legum illarum. Nec enim caecus de coloribus, nec surdus de discrimine sonorum iudicare possunt. Sint iidem, qui nec odio, nec ira, nec amore, nec misericordia, nec ulla peruersa affectione, sed sola ueritate ducantur causis cognoscendis et diiudicandis; qui munera accipiant nulla; commendationes pro aliquo factas contemnant; solius iusticiae et Dei iudids iustissimi respectum habeant.
2. Sunt autem uel praecipuae iudicis partes causam partis utriusque, petitoris et rei exacte cognoscere. Neque enim fieri potest neque rerum natura fert, ut quis de rebus rectam sententiam ferat, quarum uel neutram, uel alterutram tantum cognitam habeat.
3. Alteri partium fauere, alteri iniquiorem esse, nequaquam iudicis est, hoc est eius, qui se medium inter aliquos profiteatur, sed est potius adulatoris et iusticiae peruersoris. Itaque Alexandro Macedoni in more fuisse perhibetur, ut si alterutra partium ad illum questum uenisset, unam illi aurem accommodaret, se enim alteram alteri partium integram seruare uelle dicebat. Quod et in Areopagitis in primis laudatur, qui in tenebris non luoi causas cognoscebant, ut non dicentium, sed rerum quae dicerentur, rationem habere putarentur.
4. Petitori inuito iudex formam actionis praescribere non debet, sed ut in potestate petitoris est actionem intendere, cui uelit, ita integrum illi sit, quouis actionis genere experiri cum eo, quem aceuset. Qui iudex secus faciat, suspicione huic bene, illi male fauendi non caret, qua quidem re nihil est detestabilius in iudice. Sint poenae in accusatores constitutae, iniuste et parum uerecunde rem agentes, si cadant causa, potius quam ut actiones inuitis illis uel mutentur, uel praescribantur, multo minus tollantur.
5. Iudicis quoque est lites, quantum possit, extinguere partesque ipsas uel causa iam cognita ad concordiam hortari nec ante sententiam, quid sentiat quidue mentis et animi habeat, significare.
6. Si concordia inter partes desperatur, tum uero iudex pro tribunali quanta maxima possit grauitate, sanctitate, integritate eam sententiam ferat, quam summo illi et praepotenti iudici, Deo se probare posse confidat, neutri partium faueat nec eandem ob rem hunc fustuario, illum uerbulo castiget, solius ueritatis rationem ducat hancque sibi uiam ad illa beatorum domicilia tutam et expeditam putet. Quod si quid secus quam ueritas et iusticia ferat, dixerit feceritue, uoluptatem fortasse non diuturnam, nequiter uero factum diuturnum et perpetuum et in hac et in futura uita secum fore existimet.
7. Addat autem iudex sententiae a se latae causam, quam sequatur. Etenim nihil stultius nihilque peruersius est, quam sententiam ferre, cuius causam ignores aut non intelligas. Quod si eam cognitam habes iustamque et legitimam esse cognoscis, reticenda non est, ut non tantum tibi ipsi satisfacias, sed omnibus planum fiat te et statum controuersiae recte intellexisse et animum tuum ad normam regulamque certam direxisse. Aequiore etiam animo, qui damnatus est, feret tuam sententiam, cum condemnationis sui intellexerit legitimam causam. Qua ignorata facile homines impelluntur ad prouocationes usitatas, ab inferiore ad superiorem iudicem.
8. Iudices rerum ecclesiasticarum nunquam (quod quidem sciam) causas, nisi de scripto lata sententia definire consueuerunt. Quos cur iudices rerum profanarum non imitentur, causa nulla est, Magis enim cogitata et meditata uidentur ea, quae de scripto proferuntur nec in dubium uocari possunt, quae scriptis mandata sunt. Scio post iudicis cuiusdam de causa prope criminosa sententiam sine scripto dictam inter litigantes certamen extitisse magnum, dum uterque pro se uersutia quadam menti notarii caligines offundere studeret. Notarius uero uix litigantibus illis sine offesione utriusque, aut certe alterutrius, satisfecit; imo ne uix quidem. Uterque enim aliquid desiderabat, iudex uero iam alio discesserat. Haec difficultas auferetur, si iudex de scripto dixerit ac notario scriptam sententiam commiserit. Vidi et illud, cum iudex pro tribunali seratentiam pronunciaturus, aliquoties admonitus quaedam addiderit, quaedam mutauerit. Recte quidem. Sed quid, si monitori id in mentem non uenisset? An ludex in officio non claudicasset? Fluxae sunt cogitationes humanae, memoria uacillans ac in negotiorum infinitate uix sibi constans. Quae igitur inuenta, excogitata et cognita sunt, nisi scriptis tanquam custodibus fuerint commissa, facile dilabuntur et diffluunt. Quid quod scriptione ipsa et literarum quasi exaratione non tantum memoria confirmatur, sed ipsi scribentes admonentur ad peruestiganda multa, quae sola mentis agitatione uix possent odorare?
9. Fugiant non minus quam uenenum munera iudices. Idque omnino legibus cauendum esset, ne quid in muneribus acciperent. Corrumpunt enim fere iudicia, qui muneribus leniti sunt, quemadmodum dixit ille:
Munera, crede mihi, placant hommesque deosque.
Imo et salaria eis iusta essent constituenda, ne quid ex iudiciis exercendis expectent, quo uel ad condemnandum aliquem iniuste, uel ad absoluendum excitarentur.
10. Commendationes, quae fiunt pro alterutra partium, negligat ludex. Non ab re esset lege cauere, ne quis audeat commendare iudici causam alterutrius partium, ac ne rex quidem, imo hic minime omnium, cuius tanta sit authoritas, ut facile moueantur omnes in eam partem, quam sciant regi cordi esse. Est autem peruulgatum prouierbium cogi mferiorem a superiore, a quo rogetur.
11. Cum autem nullum sit arctius uinculum ad officium debitum praestandum iureiurando, obligandi sunt eo prius iudices, quam hunc ineant magistratum. Qui prudens ac sciens non recte iudicium fecerit, qui item aliquid in muneribus acceperit, hic ad regem et totum conuentum delatus ac iure uictus et magistratu est amouendus, et iustis poenis usque ad capitis amputationem afficiendus. Sit autem unicuilibet potestas accusandi talem iudicem. Ne autem ei sit impune, qui uel commendatione uel muneribus iudicis animum corrumpere tentauerit, sit et hunc cuilibet liberum accersere, uel in capitis iudicium. Exquisitum est illud supplicium, quo Cambyses, Persarum rex Sisamnem Asiae prioris partis praefectum affecit. Quem cum largitione corruptum inique iudicasse cognouisset, pellem de corpore eius detrahi eamque in tribunali extendi uoluit ac in locum occisi filium eius iudicem suffecit, ea lege atque omine, ut contemplatione paternae cutis caueret, ne simile aliquando iudicium subire cogeretur. Ita rex barbarus atroci ac noua poena iudicis, ne quis postea corrumpi iudex posset, prouidit.
12. Illud quoque sanciendum, ut nemo causae suae iudex esse audeat. Tres enim in omni iudicio personas esse conuenit: petitoris, rei et iudicis. Perinique itaque faciunt, qui causas suas agentes, homines imperio suo subiectos condemnant. Non est haec libertas illa, quae in ore omnium est nec iuris aequabilitas, qua stant bene fundatae respublicae, sed seruitus barbarica, qua dominus fingitur potestatem habere uitae et mortis seruorum, damnationis et absolutionis. Haec seruitus ex Christianorum rebuspublicis multis Caesarum legibus explosa est; itaque si Christiani sumus, a nobis quoque nostrisque finibus eam expellamus. Omnes certe homines libertate aliqua gaudere debent; omnes enim ad imaginem Dei conditi sunt, omnes a pecudibus brutis ratione et uoluntate secernuntur. Quanto uero magis Christiani populi a Christianis dominis numero mancipiorum eximendi? Uno enim precio empti sunt cum dominis: eorundem Dei mysteriorum participes sunt. Quanquam ut rerum aliarum, sic libertatis sunt gradus quidam, et quemadmodum Paulus inquit, stella differt a stella claritate. Quam igitur libertatem colono tuo relinquis? Non est liber a decumis soluendis, non a uectigalibus et tributis pendendis, non a laboribus tibi subeundis, nulla illi potestas est petendorum honorum, quam tu habes integram. Quae igitur libertas reliqua est? An non ea, quae in legum ac iudiciorum aequa descriptione consistat? Huius uero quodnam caput constitues, quam ut ei ius potestasque sit te uocandi ad legitimum iudicem? Et coloni et omnes plebeii a nobilibus uulgo pro canibus habentur. Hinc illae uoces impurissimorum hominum: ,,qui rusticum" (sic enim plebeios omnes uocant, quamuis a rure remotos) ,,necauit, perinde est ac si canem necasset." 0 uocem excisione linguae puniendam, quae quidem uox ex caedium iniqua aestimatione et iurium inaequalitate orta est! Si igitur adimimus colonis ius uocandi dominos ad iudices, adimimus eis omnes libertatem. Si dominis damus potestatem iudicandi eos in re sua, tollimus rationem omnem iusti iudicii, quod cum personas tres requirat, rectum non erit, ubi idem iudex fuerit qui accusator. Quocirca et coloni et omnes subditi a tyranide huiusmodi dominorum liberandi sunt. Liceat et domino subditum et subdito dominum ad iudicem legitimum citare, aliter enim forma iusti et recti iudicii non seruabitur. Vix enim est aliquis, qui suae causae iudex, non sibi sit aequior quam reo. Quod si quis est, tamen cuiusque interest, non tantum iniuriam fugere, sed et suspicionem iniuriae. Qui id negligunt, id consequuntur, quod olim de seruis proditum est, ut quot subditos habeant, tot hostes. At id in praesentia non apparet; utinam uero nunquam detur occasio, ut appareat. Sed prudentum est, rebus futuris consulere et ad dubia reipublicae tempora amicos sibi parare.
13. Iam illa sunt consideranda, utrum iudicibus iisdem disceptantibus omnes causae discernendae sint, an plura iudicum genera pro qualitate tum causarum, tum personarum constituenda? Quem admodum nonnullis in prouinciis alii iudices sunt, qui priuatorum causas cognoscunt, alii qui publica negotia iudicant, item alii sunt criminum capitalium, qui etiam poenas constituunt alias in nequam homines, alii de urbanis et forensibus rebus tractant; rursum alii, qui inter optimates ac praestantes tum genere, tum ordine uiros, alii inter plebem ius dicunt. Illud item an plures uno ludices eligendi causarum seu omnium seu grauiorum, ut quibus de capite fortunisue alicuius agatur, an uero unus cum authoritate sufficiat, cui homines iurisperiti, ex quorum sententia iudicet, pro assessoribus adiungantur? Ad haec etiam, si sint plures, perpetuine omnes, an unus quasi ordinarius, alii sorte ad certa uel tempora, uel negotia delecti? Tum etiam an iidem, an diuersi sint, qui causas tam suorum ciuium quam peregrinorum et aduenarum cognoscant? Praeterea multitudine iudicum constituta, an singulos de re qualibet uoce sententiam ferre necesse sit, an quibusdam in rebus clam suffragiis decernere conueniat? Denique a quibus iudicibus prouocare liceat, a quibus non? Postremo iudici, a quo prouocatio facta sit, an sententia, quam tulit coram iudice, qui appellatus est, tuenda sit, necne? Haec, inquam, et similia consideranda ac de eis diligenti consultatione decernendum.
14. Considerationis est et illud, an iudici praeter partium proposita et responsa liceat aliunde ueritatem inuestigare. Saepe enim causae iusticia aut in occulto latet, aut opprimitur alterutrius partium uel errore, uel cauillationibus, iudici quidem cognitis et perspectis. Quas si iudici explicare fas esset, facile indicaretur uia perueniendi ad rectam sententiam. Sin propositis tantum et responsis partium niti ei necesse sit, sententiam quoque iniquam sciens prudensque saepe ferat necesse est. Memorabile est iudicium Salomonis, regis Iudaeorum sapientissimi, quod de uiuo puero inter mulieres duas exercuit; nam cum utraque contenderet suum esse, neutra autem probare posset intentionem suam, simulauit se in partes duas srissurum ac inter illas partiturum. Cumque altera mulierum annueret, altera renueret atque haec sua parte libenter se cessuram alteri, modo ne puer secaretur, diceret, agnouit Salomon uere maternam uocem, scissionem renuentis eique uiuum puerum adiudicauit. Multae in causis existere solent cauillationes excogitatae astutia et malitia partium in suam ipsorum perniciem mutuo incumbentium. Quibus nisi occurratur, laedi iusticiam necesse sit. Itaque prudentis est, opinor, iudicis detegere omnia, quae iusticiam uel promouere, uel impedire queant. Neque uero alterutrius partium studiosus, sed iusticiae patronus esse uidebitur, si ex aequo utrique consulens omnia explicaverit, quae faciant ad iusticiam sine ullius personae respectu obtinendam et adipiscendam. Ac iudicium quidem illud Salomonis, etiamsi praeter partium proposita, non tamen sine ratione factum est. Est enim ex suspicione et coniectura minime leui profectum. Imo uero tantum argumenti ac rationis habet, ut omnes recte sentientes illud approbare cogantur. Fit eius mentio et in sacra historia et in Decretalibus epistolis de praesumptionibus, c. Afferte. Caeterum ubi comecturae nullae sint nullaque ratio appareat, sed iudex tamen pro certo nouit rem aliter se habere, quam ab alterutra partium probatum est, aiunt ei iudici, qui summam in terris habeat potestatem et a quo ad neminem prouocatio sit, pro causae ueritate sibi comperta sententiam ferre licere, cuius scilicet rationem soli Deo reddere debeat; ceteris non licere. Sed de hoc quoque est diligentius quaerendum.
15. Haud scio, an mos ille improbandus sit iudiciorum rarius exercendorum, lites enim in longum extrahuntur, impensae immodicae fiunt, causae ipsae prorogationibus (quas uulgus limitationes uocat) dierum legitimorum uariis et innummeris saepe magis quam rebus ipsis implicantur, difficillimae et prope inextricabiles redduntur, quo fit, ut a multis, desperatione profectus, deserantur. Omnino singulis in municipiis iudices certis in locis pro tribunali sedere semper deberent ac, quando et quoties opus esset, iusticiam omnibus administrare, omnibus potestatem se conueniendi facere, omnium desideria audire. Magno digni sunt odio isti, qui rerum quamlibet leuium causa difficiles se in adeundo praebent, causas exacte cognoscere non curant iusticiamque in diem ulteriorem reiiciunt. Non est hoc agere personam iudicis, sed eius, qui sibi rebusque suis consulat et ad suum emolumentum omnia conferat.
16. Omnis multitudo, ait uetus uerbum, parit confusionem. Itaque si litigatores sunt multi, ne et tempus inutiliter perdant et iudicibus sint molesti, proponant iudices in albo curiae suae ordinem iudicandarum personarum idque per municipia eorum, qui rei sunt (sic Latini uocant eos, qui accusantur) causis digestis, deinde municipiis in ecclesias paroeciarum distributis, respectu scilicet habito, in qua quisque reorum paroecia sit ad iudicem citatus seu coram, quod audio seruari in Lituania, seu in possessionibus, ut mos est Polonicus. Ita ordine constituto causarum nullae turbae erunt ad tribunal iudicis, quisque sciet, ad quam diem se sistat, aliis diebus negotia iudicibus non obturbabit, tempusque, si uolet, utiliter dispensabit. Neque praeconum clamores desiderarentur, quisque citatorum loco et ordine suo adesset. Qui negligeret, contumax pronunciaretur.
17. Hic de iudicibus generalibus, ad quos ab aliis iudidbus omnes regni ordines prouocare possint, ab illls autem ad neminem alium, dicendum est, de quibus memini in conuentibus aliquando agitatum esse, sed res nescio quibus rationibus uel impedita est, uel extracta. Et tamen eam esse et priuatis uniuscuiusque rebus et publicis pernecessariam ingentiumque utilitatum plenam facile ostendi potest, si iudiciorum, ad quem modum hodie fiunt, incommoda considerentur.
18. Tot enim tantaeque causae ad conuentus uniuersorum deferri solent, ut nec tempus, nec ipsi iudices, qui deliguntur, sufficiant cognoscendis omnibus et diiudicandis. Conuentu enim finito cum causae sint innumerae iudicandae, earum tractatio in praesens omittitur et in conuentus ulteriores profertur; quo fit, ut multi causas suas uel componant, tametsi iniquis conditionibus, uel prorsus aduersariis tradant, morae et impensarum ingentium impatientes. Quod si causae tenues essent, leuius id ferendum foret, sed plerunque grauissimae sunt uel de possessionum terminis, uel de integris haereditatibus, uel de iniuriis minime ferendis. Iam inter iudices, qui in conuentibus de more deliguntur, solent interdum esse, qui non obscure dictitent multas causas esse supra captum cognitionis suae. Cum autem et ratio et aequitas id postulet, ut publicum hoc totius orbis Sarmatici consilium instructum sit rebus omnibus ad causas omnium et ad negotia pertractanda, certe periniquum fuerit, si qua causa uel cognitorum imperitia claudicet, uel tempore exclusa agi non possit. Optimo igitur iure pastulasse putandi sunt, qui quasi decemuiros ex omnibus regni ordinibus legi uoluerint, qui non tantum per dies comitiales, sed toto anni tempore causis ex omnibus nostris prouinciis ad se delatis cognoscendis iudicandisque operam praeberent. Inductus est mos eiusmodi ludiciorum a uiris et legumlatoribus prudentissimis olim in respublicas Graeciae. Erant apud Athenienses Areopagitae multis praeclarissimis iudiciis celeberrimi. Itaque et deos ludicasse et dii primum illud iudicium exercuisse a ueteribus perhibentur. Erant et Amphictyones, publicum consilium ex septem Graeciae cuitatibus conflatum. Horum exemplo iudicum centuriae in plerisque rebuspublicis constitutae sunt et ad haec usque tempora durant, ut totius nationis Germanicae Spirae, quae urbs est ad Rhenum sita, omnis etiam Galliae, Lutetiae, in eo loco, quem Perlamenti nomine appellant. Cur igitur et nos non imitemur rerumpublicarum optime constitutarum exempla? Cur non curemus ex omnibus ordinibus deligi prudentissimos quosque et legum et omnium doctrinarum peritissimos, qui causas ex omnibus nostris prouinciis ad se appellatione delatas iudicarent; quos non tantum doctos, sed multis uirtutibus praeditos esse oporteret, ut et possent et uellent iusticiam unicuique administrare; apud quos diuitis et pauperis, nobilis et plebeii, ciuis et peregrini, domini et serui discrimen esset nullum, sed qui constantem et perpetuam uoluntatem haberent tribuendi unicuique, quod suum est; qui non temporibus dispartitis, sed omni tempore totius anni ex lege iudices sederent; qui ex aequo potestatem haberent in omnes populos in eadem republica uiuentes; ad quos prouocationes essent ab omnibus magistratibus, ab illis uero ad alium neminem. Horum uero non tantum munus iudicandi esset, sed et reconciliandi discordes et tumultuantes compescendi, et litium causas praecidendi ac nisi res aliter componi possint, tum uero pro tribunali sedendo causas cognoscendi ac unicuique ius suum reddendi. Hac ratione et querelis de iudiciorum prorogatione obuiam (ni fallor) iretur et causidicorum artibus minimum loci relinqueretur. Via etiam praecluderetur iis, qui Romam usque uel in certas prouincias cursitent, non raro quidem leuissimis de causis, semper uero iactura maxima cum pecuniae tum morum; omnia enim domi relinquunt neglecta et amicos, et familiam, et ecclesias et Rempublicam. Sed sunt, qui hoc genus iudicum parum necessarium esse putent, quod res omnes iis iudiciis, ubi de more palatini cum castellanis et reliquis magistratibus congregantur, expediri possint. Verum in multis id genus magistratibus saepe diligentia iudicandi et multa alia desiderantur. Deinde quia domestici sunt, partim necessitudines, partim offensiones mutuae animos illorum a uero abduoere possunt. Quod non tam facile caderet in eos, qui ex omnibus municipiis iudicio uniuersi conuentus detigerentur. Alii ab eiusmodi iudicibus propterea abhorrent, quod periculosum uideatur tales iudices perpetuos esse, qui in omnes partes securi, aliorum iudicia non timerent. Verum qui ita loquuntur, non tam rem ipsam, de qua diximus, improbare, quam abusum metuere uidentur. Negari enim non potest multas multorum hominum causas de conuentu in conuentum reiectas desperatione quadam et sumptuum magnitudine desertas esse; quae si iudicia centumiralia eaque perpetua exercerentur, et sumptu minore, et tempore breuiore expedirentur. Deinde et illud constat, quemadmodum Reipublicae interest artifices rerum omnium certos et probatos esse, qui artis suae opera faciant, ita eidem conducere, ut sint certi quidam, qui studium iudicandi profiteantur, ad quos prouocari a iudicibus aliis omnibus possit. Quorum si uel tyrannis metuitur, uel perpetua in hoc officio mansio suspecta habetur, sint sane temporarii. Sit in illos iam ex centuriis iudicum exactos, potestas animaduertendi. Id enim olim Romae usitatum fuit, ut quamuis omnis potestas sacrosancta esset, tamen abeuntibus magistratu actio iniuriarum maleque obiti officii intendi posset. Cuius rei metu continebantur in officio magistratum gerentes, uiam uirtutis deserere non audebant nec in tyrannidem facile prolabi poterant. Igitur si non placet iudices hos perpetuos esse, sint ad tempus trium aut quatuor annorum. Quorum si quae uitia timentur, non minus et aliorum cuiusuis generis timenda sunt. Vix aliquis inter iudices in conuentu uniuersorum assumitur, qui non iisdem uitiis laboret, quibus isti, de quibus agimus, laborare possent. Ergo si hi reiiciuntur, et illi in totum reiiciendi essent. Quod si metuimus tyrannidem iudicum, si perpetui constituerentur, tollamus igitur magistratus omnes perpetuos e republica, a quibus non minor quam a iudicibus tyrannis metuenda est. Quin ergo abusui, quantum licet, occurramus, rem autem necessariam et salutarem amplectamur? Mihi quidem tyrannidi occurri posse uidetur, si non ii deligantur, qui ambiant quiue impotentius se in rebus aliis gerere uisi sint. Ac ne quid loci sit aliquibus inuadendi hoc munus, non abs re uideretur, ut sorte primum eligerentur ii, qui postea iudicio eligerent iudices, quos optimos et prudentissimos esse putarent. Qui contempto hoc iudicum genere a rege uolunt smgulas causas cognosci, non secus faciunt, quam si ingenti numero homiinum aegrotantium uellent aliquem unum medicum praeficerie, peritissimum quidem illum; sed cum ille omnibus operam dare non posset, mallent maximam illorum aegrotantium partem perire, quam ut ille impertiret doctrinam et rationem medendi aliis, qui uicem eius implerent hominibus curandis et ad sanitatem restituendis. Videmus regem nullo modo sufficere posse tot tantisque causis cognoscendis. Videmus multos, priusquam causae suae a rege cognoscantur, opprimi uariis modis ab aduersariis, confici taedio, gladio, uel alio mortis genere perire. Quae igitur malum uesania est, cum regem aliis rebus occupatissimum, tot causis ludicandis praeesse minime posse uideamus, ut non id curemus, quo ille hanc prouinciam aliis mandet atque tales iudicum decurias constituat, qui finem imponant controuersiis? Eligerentur autem ex omnibus ordinibus in has decurias, siquidem omnes ordines iudicare deberent. De numero eiusmodi iudicum si quaeratur, uidentur nouem sufficere tanto muneri. Nihil tamen refert hunc numerum minui augeriue aut etiam ex singulis municipiis singulos deligi. Veruntamen, si .uerum est omnem multitudinem parere confusionem, cauendum est, quoad eius fieri possit, ne sint longa subsellia iudicum. Melius et citius explicabunt rem quamuis implicatam pauci periti et experientes, quam multi imperiti, qui tantum numeri causa locum iudicum occuparent. Solent tales serere sermones et dilatare, nihil ad rem pertinentes. Solent peritioribus obstrepere. Deinde numerandis sententiis plus intenti quam ponderandis, sententia, quam sequantur, ut ualeat, contendere solent. Sed nos numerum certum definire non possumus. Proponimus autem exempli causa nouenarium, ut quod de eo dicemus, de alio quoque dictum intelligatur. Sint igitur iudices, de quibus agimus, nouem. Eorum autem tres ordinis ecclesiastici, tres equestris, tres plebis, a quo numero iudicium uel collegium nouemuirale uocaretur. Imparem numerum proponimus propterea, quod in paritate dlscordantium sententiarum semper aliquis quaerendus esset, qui ad alterutram sententiam se adiungeret, qui tamen ad imparem numerum minime est necessarius. Nam etiamsi discordes essent iudices, maior numerus uinceret minorem. Conficiendum autem diximus hunc numerum ex ordinibus omnibus ideo, ut quisque ternarius sui ordinis homines iudicet. Nihil tamen impediret, quo minus singuli ternarii iudicandis suis hominibus aliis ternariis uterentur pro assessoribus ac consultoribus. Nam etsi iura et leges uariae sunt, ex quibus iudicentur ordines illi, tamen similitudine ex unis legibus in alias transferri possunt. Optandum autem est, ut unae leges scriberentur omnibus populis, qui iuni principi subiecti sunt, quemadmodum membra corporis unius eodem spiritu uegetantur, mouentur, et gubernantur. Cuius rei efficiendae magna haud dubie occasio praeberetur his nouem uiris, qui una semper essent de rebusque et causis omnibus inter se communicarent. Multa incommoda accidunt ex prorogationibus iudicialibus usitatis. Sedeant igitur iudices generales perpetuo ad ius dicendum, nullo quidem die excepto, nisi iis, qui in iudiciis ecclesiasticis pro feriis habentur, ut sunt dies festi omnes et nonnulli profesti, nec non tempus messis, quod a festo Margaretae ad festum Bartholomaei extenditur. In hunc numerum tempora belli et conuentus includenda uidentur. Tempus cognoscendi et finiendi unamquamque causam, quae ad hos iudices perferretur, trimestre esset. Unus mensis toti causae cognoscendae daretur, altero mense de sententia deliberaretur, tertio ferretur eadem, quam de scripto recitari par esset. Neque enim scribae, nec partibus ulla esset dubitatio de sententia scriptis mandata, cum quidem de iis quae sine scripto feruntur, soleant esse non modicae partium altercationes. Ne autem partes, quae litigarent, sumptibus iudicialibus onerarentur, mediocre aliquod precium constituendum esset, seu pro scriptura, seu pro operis iudicum, ultra quod precium nefas esset plus exigere. Potestas horum iudicum esset cognoscendi, iudicandi et sine debito terminandi causas omnes ad se perlatas, sine ulteriori prouocatione. Itaque a sententiis eorum prouocari nemini liceret, nisi forte res noua esset et inaudita, nec unquam in iudicio uersata, nec legibus comprehensa. Tum enim iudices ad regem et conuentum uniuersorum appellari permitterent causamque partium, propositis et responsis una conscriptis, remitterent Sententia autem de causa eiusmodi a rege lata iudicibus deinceps pro lege esset ad causas similes iudicandas. Sedes ac domicilia iudicum, de quibus agimus, collocarentur in aliquo loco salubri et rebus necessariis abundanti ac in primis, qui aequaliter, quantum fieri posset, a municipiis ac prouanciis omnibus Sarmaticis distaret, qualis uel Cracouia, uel Petricouia esse uidetur. Aedes singulis propriae curarentur, coniunctae illae quidem et continentes, ut solent esse collegiorum. Haberent aedes illae ipsae commoditates omnes pro ipsis iudicibus et eorum scribis, pro uxoribus, item eorum (siquidem essent mariti) liberis ac omni familia. In loco medio, qui inter aedes illas teset tanquam insula, templum aedificaretur, ubi iudices cum suis omnibus rei diuinae uacarent suasque actiones Deo immortali commendarent, a quo est rectum iudicium et bona omnia. Proxime templum esset curia, in qua iudices ius dicerent ac iudicia exercerent. Quoniam autem nemo militat stipendiis suis dignusque est operarius mercede sua, reipublicae interest consulere necessitatibus iudicum generalium. Primum igitur singulis in uicinia darentur pagi singuli, ubi pro tempore rusticarentur, hortos et agros colerent eaque tanquam in promptuariis haberent, quae ad uictum essent necessaria. Si pagi eiusmodi aliunde haberi non possent, a ditioribus uel abbatibus uel episcopis petendi essent. Sin minus impetrarentur a praesentibus, facile ab iis obtinebuntur, qui in horum loca proximi successuri sunt, siquidem sacerdotio non prius ornentur, quam fidem faciant se id reipublicae causa donaturos esse. Quanta autem iisdem iudicibus pecunia annua danda et unde conquirenda sit, in tertio libro dicemus. Quoniam autem ambitiosorum et fucorum magnus est ubique numerus, ne commoditates, quas diximus, aliquos allicerent ad petendum hoc munus iudicandi, danda esset potestas iudicibus a conuentu electis, ut ipsi deinceps suo iudicio in locum demortuorum alios sufficerent et eligerent, ea quidem fide, quam iureiurando dedissent, cum in hoc collegium iudicum allegerentur. Quam electionem uel conuentus, uel si eius tempus procul abesset, rex sua authoritate confirmaret electumque ac confirmatum iureiurando ad modum supra expositum constringeret. Ac ne ob eius absentiam iudicia negligentius fierent, ad iudices alios continuo remitteret. Est autem hoc pernecessarium, ut quemadmodum alii artifices melius de arte sua, quam eius imperiti, existiment, ita iudices, eos sibi collegas asciscant, quorum industriam, peritiam et probitatem in iudiciis perspexissent. Aliter ambitioni occasio non praecideretur, eoque tandem ueniretur, ut quemadmodum fit in sacerdotiis, ita in hoc honore multorum prensationes uideremus hique, quorum potestas esset, non quos idoneos putarent, sed uel quibus fauerent, uel a quibus maxime ambiti essent, eos iudices facerent ueniretque hoc munus pedetentim ad homines malos, iudicandi imperitos et ignauos, quod quam perniciem afferret reipublicae, ex iis aestimare licet, qui honoribus titulotenus gaudent.