CAPUT XII.

Leges in ociosos.

 

Haud scio an sit in ociosos et ignauos lex aliqua ponenda et eos, qui curam nullam habeant merendi de re tum publica, tum priuatorum. Omnino uoce diuina sancitum est unicuique uescendum esse pane in labore et sudore et qui non laboraret, hic etiam ne manducaret. Itaque ignaui et fuci omnes aut pellantur ex ciuitatibus aut aliis poenis afficiantur, ad publica uero munera nullo modo admittantur. Bonorum enim industriae inuident, aliena appetunt rebusque nouandis semper student. Haud ab re fuerit singulos ciuium quotannis apud magistratum profiteri, quam quisque artem exerceat, unde sumptus faciat tum necessarios, tum liberales. Profecto obuiam hac ratione iretur multorum luxui omnesque a turpi ocio auocarentur ad honestas actiones. Multi equitum, nonnulli etiam reliquorum ciuium et sumptus maiores facere et ministros plures quam pro facultatibus alere consueuerunt, cum quibus ministris tum bonis alienis insidias struere, tum caedes committere non dubitant. Isti mores magna ex parte cessarent, si quisque rationem cogeretur reddere et temporis transmissi et rerum a se gestarum. Qui uero uel falso profiteri, uel arte iniusta uiuere compertus fuerit, hic iustis poenis afficiendus est atque uel ad res honestas impellendus, uel e republica eiiciendus. Ad cuius rei perfectionem haud scio an non multum prodesset magistratuum distributio a Mose Getronis consilio facta. Is enim populum Israeliticum in immensum auctum ita diuisit, ut singulis decem patribus familias suum decanum daret, decanis quinque quinquagenarium praeficeret, quinquagenariis duobus centurionem, centurionibus decem millenarium praeponeret. Millenarii tribuno parebant. Tribuni cum reliquis magistratibus summo relpublicae gubernatori obtemperabant. Habebat haec magistratuum distributio illam commoditatem, ut nec princeps reipublicae multum se fatigaret muneribus ad hunc modum inter multos partitis et gubematio totius populi longe facillor esset, dum cuiusque uitae rationes a suo praefecto citius ac mellus cognoscerentur et uitia paruo negotio obseruarentur ac uindicarentur ociosique procul ex finibus expellerentur. Cessantibus inferioribus magistratibus superiores negligentlam illorum coarguebant et emendabant. Huiusmodi distributio uel ei aliqua ex parte respondens cum magno fructu et in nostra Republica posset obseruari.

 


CAPUT XI

INDEX RERUM

CAPUT XIII