CAPUT XIII.

De incendiis uitandis et opprimendis.

Quoniam autem multa persequimur non tam fortasse ardua et recondita, quam necessaria, non sit ineptum de incendiis tum cauendis, tum opprimendis praecepta hic uulgaria adiicere eaque in hanc edictorum formulam coniicere.

Ne quod detrimentum accipiant aedificia ab igne, quisque ciuium curato, ut fornaces, caminos, focos et loca omnia accendendo igni exstructa sint argilla et rebus aliis probe munita.

Camini eriguntor ultra summa aedium cacumina, ne scintillae euolantes tectis noceant.

Ignis a Calendis Maiis ad Calendas Septembres post solis occasum ne in ullis aedibus accenditor.

Foenum, stramen et id genus stipulae ne intra ciuitatem, ubi ignes solent accendi, praesertim in contignationibus supernis asseruantor.

Igne aedificia petente pater familias aut domesticorum aliquis ex aedibus mox excurrito, ignes adesse clamato. Ni faxit, capitale esto.

Ad signum campanae ciues omnes adsunto ad ignem opprimendum.

Singuli patres familias ad aedes suas habento scalam mobilem, harpagonem hastili oblongo infixum ad aedes flagrantes diripiendas. Linteum ligno alligatum, quo udo ignis extinguatur; ad haec securim, urnam, uas ante aedes aqua plenum.

Quia autem nec instrumenta nec hominum multitudo ualet so sine ordine, ciuium aedes ex ordine conscribuntor ciuesque omnes in quatuor, plures paucioresue tribus diniduntor.

Singulae tribus ex suo numero tribunos in annum eligunto, eo quidem die, quo annui magistratus eliguntur.

Tribuni electi iusiurandum in primis danto se in urbe ab igne et quouis casu infoelici tuenda fideles et diligentes fore.

Iidem suos tribules cognoscunto, aedes eorum minimum in anno quater inspiciunto, an contra ignis iniuriam sint munitae, instrumentis ad extinguendum necessariis instructae uidento. Tribunatu suo durante nisi aliquo qui pro se uicariam operam impendat constituto, ne discedunto. Igne seu alio casu incidente, cum tribulibus adsunto, quae necessaria sint, agunto. Non uenientes tribules aut in officio cessantes ad magistratum deferunto.

Tribus, in qua incendium est exortum, scalis, harpagonibus et linteis operam dato. Ex aliarum tribuum aedibus omnibus bini adsunto, alteri cum securibus, alteri cum urnis.

Qui cum equis praesto erunt, uasa adducturi, ab oneribus urnarum, securium et alils liberi sunto, ut sunt coctores ceruisiae, uectores et alii equos habentes.

Si quid horum, qui debet, non praestiterit, delatus a tribuno suo ad magistratum unam pecuniarum marcam, uenire autem negligens tres pendito.

Tribunus officium suum non praestans, periurus esto, ciuitate  priuator bonaque eius thesauro ciuitatis addicuntor.

Hucusque leges de incendiis, quas scripsi, misericordia adductus, quod uideam incredibilem uecordiam non tantum plebeiorum, sed et clarorum uirorum in cauendis et opprimendis incendiis. Itaque raro apud nos incendium exoritur, quo non toti uici, aliquando totae urbes conflagrent.

 


CAPUT XII

INDEX RERUM

CAPUT XIIII