CAPUT XI.

 

Leges in luxum omnis generis.

 

Igitur et leges sumptuariae conscribantur et luxus omnis cibi potus ac uestitus interdicatur, picturae impudicae, cantilenae obscoenae una cum authoribus ex ciuitatibus eiiciantur, qua de re primo libro dictum est. Et in ebrietatem aliquid decernatur, cuius in regno fortitudinem amitti, ueternum omnia occupare certum est. Ideo Mahometes, ut erat ad perspicienda pericula sagax, cum Turcas suos natura molles et bibaces uideret, uino eis prorsus interdixit, cuius  usum perniciem illis allaturum putaret. Pittaci uetus lex ab Aristotele narratur, ut ebrii, si quem aut conuiciis, aut plagis affecerint, aut modis aliis indignis acceperint, grauius puniantur, quam si id fecerint sobrii. Cum enim plures sint, qui poti alios iniuria afficiant, quam sicci, e republica esse duxit maiore supplicio eos coercere, qui ad peccandum magis, quam qui minus pironi essent. Nos contra excusatione ebrietatis minus seuere insolentiam uinolentorum castigamus, cum tamen ebrietas et ipsa digna sit per se animaduersione et mater sit infinitorum uitiorum. Atque hinc consequitur perutile reipublicae esse interdici importationem omnium, quae ad luxum pertineant, ut sunt illecebrae libidinum ac gulae irritamenta omnia.

 


CAPUT X

INDEX RERUM

CAPUT XII