CAPUT X.
Leges de iniuriis, quae uerbis fiunt aut re. 1. Curandum, ut humiles homines sint quam minime opportuni iniuriis; utque cuilibet potestas sit accusandi eos, qui iniuria aliquem affecissent. 2. Leges scribendae in conuiciatores et percussores. 3. item in uiolentos, in adulteros, in fures. 4. item m homicidas. 5. item in reos maiestatis. 6. item in foeneratores ambitiosos.
Iam de imuriis constituendum est, de iis, quae tum uerbis, tum re fiunt; omnes quidem pro natura uel peccati, uel peccantium, damnis, ignominis, uinculis, uerberibus, exiliis, seruitute aut morte uindicandae sunt.
1. Ac illud diligenter curandum, ut homines humiliores sint quam minime iniuriis opportuni. Multi et nobilium et diuitum praecipites feruntur ad iniurias plebeiis inopibusque inferendas; illi si pecunia multentur, nihilo fiunt meliores, ideo uel carcere dierum plurium coercendi sunt, uel allcuius ignominiae nota afficiendi. Nemo existimet ullum, quantumuis tenuem hominem, talem esse, ut iniuriam inultam impunitamque non iniquissimo animo ferat. Quod etsi in praesens necessitate celare cogatur, tamen uerendum, ne odium inueteratum temporibus ad perniciem reipublicae erumpat, praesertim cum omnis haec natio tenuium contemptu sui ac impunitate uideat se iniuriis expositam esse.
Quocirca consulendum est, ne impunitate iniuriarum odium et furor tenuium alatur et inueterascat atque etiam, ut quo quisque ditior ac maior dignitate existit, hoc acerbioribus aut certe iustis et debitis poenis ab iniuriis deterreatur. Solon Salaminius rogatus, quanam ratione effici posset, ut quamminimum iniuriarum inter homines existeret: ,,Si", inquit, ,,qui iniuriam passi non sunt, perinde doleant atque hi, qui passi sunt." Salubre prorsus responsum et prudente legislatore dignum. Cum enim natura ita comparatum sit, ut nemo hominum in solitudine uiuere possit, ne si copiis quidem rerum omnium afflueret, fit ut in societate hac ciuili communicationeque sermonum, consiliorum ac operum, tanquam membra in corpore uno reipublicae omnes libentissime acquiescamus. Quis igitur non existimet, cum membrum corporis huius laesum fuerit, se quoque laesum iri? Quis uiolato uno ciue non uidet leges uiolatas esse, quae toti seruiant reipublicae? Sic igitur Solon homines ab iniurus arcendos putabat, ut omnibus faceret, quibus uoluntas et facultas foret, potestatem reum accusandi et iniuriam iudicio persequendi. Assuefaciebat nimirum omnes in eadem republica manentes rebus quidem bonis ciuis sui laetari, malis autem angi et laborare. At nunc dum aliquo uiolato omnes animo sunt ocioso, nonnulli etiam aliena calamitate gaudent, impunitas nimia multos reddit deteriores et ad inlurias audaciores. Omnium autem maxime decet nos, qui coelesti doctrina imbuti sumus, praeceptum magistri nostri mente uolutare, quo iubemur, ut ne faciamus aliis quod (nobis fieri nolumus. Tales nos igitur aduersus alios praestemus, quales illos erga nos fieri uelimus. Si iniuriam ab alio ferre molestum tibi est et qui fecit scelestus tibi uidetur, idem de te quoque ludices, te, si forte in alium iniuriosus esse pergas, et sceleratum esse et dignum, qui poenam sceleris soluas. Hoc praeceptum si altius insederit animis nostris, ab iniuriis nos deterrere poterit.
2. Conuicia, quibus ordo aliquis totus proscindatur, grauiora sunt, quam quae fiunt homini priuato; quae si literis consignentur, instar famosi libelli habenda sunt, ut eorum, qui nuper stylo non tam atramento quam ueneno tincto publice scripserunt plebeium sanguinem nunquam amicum esse nobilitati. Et hoc igitur legibus prohibeatur et de aliis conuiciorum generibus, de maledictis, pulsationibus, mutilationibus et omni turpitudine, qua uita cuiusquam uioletur, leges scribantur.
3. Omnis uis iniusta seu rebus seu persoois illata, nescio an alia poena iustius atque capitali uindicetur. Adulteria, furta, periuria, talia sunt crimina, iquae nemo non putet acerrimis poeniis esse uindicanda. Sed tamen furtorum poena usitata moderanda quidetur, ne minimarum etiam rerum fures uita priuentur. Lege quidem Romanorum ueteri fures manifesti quadruplo, non manifesti duplo, diuina uero pro rerum furto ablatarum uarietate alii quintuplo, alii quadruplo, alii duplo puniebantur. Qui soluendo non erant, uel seruitiis eius, cui res sustulissent, addicebantur, uel iis uendebantur, qui ex huiusmodi mercibus facerent quaestum. At dices rem hanc crudelitatis plenam fuisse hominibus uendendis mercaturam exercere. Verum quidem, sed et hoc nihilo est mitius uitam homini pro rebus fortuitis eripere. Atqui lege diuina diserte edicitur: Si fur non habet unde reddat, ipse uenumdetur. His enim modis damnum resarciebatur seu dupli restitutione, seu addictione, aut uenditione furis. Hodie nec ad eum, cui res ablata est, quicquam redit et fures sunt nihilo rariores. Interea et respublica commodis priuatur, quae ex damnatis prouenire possent uel in bellis, uel in laboribus domesticis et ipsi fures nihilo meliores in furcam mox tolluntur, forte emendatiores futuri, si uita eis qualiscunque proferretur. Nunc quidem uniuersa Christianorum respublica fures suspendio punit, quam poenam a Friderico Tertio, imperatore Romano, primum excogitatam accepimus, eandem a maioribus nostris in hac Republica usurpatam. Mirum uero, qui emolumento illo uel ex solutione, uel ex furis addictione neglecto in capitalem poenam consenserunt, eosdem poena eadem in homicidis reiecta, ad quaestum ex caedibus amicorum faciendum, animum inducere potuisse. Quasi pluris faciendas putauerint res fortuitas uitis hominum plusque eis perditum fuerit rerum ablatione, quam amicorum interfectione.
4. Nos uero poenam capitalem homicidio conuenientissimam esse eandemque cum diuinis, humanis et naturae legibus maxime congruere Orationibus editis quatuor demonstrauimus ac etiam in illis ostendimus poenarum uarietatem pro causis uariis homicidiorum. Qui hominem occidit, aut id fecit consulto et cogitato, ut qui hoc scelus meditatum quasi domo extulit atque ob id uel uiam eius, quem occidere constituit, impediuit, uel occasiones captauit omnes occidendi; aut non consulto, sed repentino aliquo motu, ut accidit in rixis et colloquiis mutuis, inter eos natis, quorum neuter alterum prius odisset. Tertium genus est, quod committitur ab aliquo defendendi sui causa, ut cum quis ab insequente in eas loci angustias adducatur, unde incolumis euadere non possit, nisi occiso persequutore; huiusmodi homicidium necessarium esse uidetur. Quartum genus homicidi est fortuitum, quod repentino aliquo casu et quasi temere accidit praeter uoluntatem omnem et cogitationem eius, a quo patratum est. Primum homicidium uocemus deliberatum et cogitatum, alterum repentinum, tertium necessarium, quartum imprudens et fortuitum. Priora duo capitalia sunt, posteriora minime; nullum uero horum pecunia uindicatum est. De quo, quoniam testimonia multa in Orationibus copiose exposuimus, ideo satis sit in praesentia quaedam attigisse ex oraculis diuinis, quae sic ad uerbum habent. Num. 35. ,,Ne ab eo, qui reus est sanguinis, precium accipitote, sed statim morte plectitor". Genesis 9. ,,Qui hominis sanguinem effuderit, ipsius quoque sanguis funditor." Quod a Christo sic dictum est: ,,0mnes qui gladio utuntur, gladio peribunt." Matthaei 26. Exodi 21. ,,Qui hominem ita percusserit ut moriatur, capite plectitor. Ei autem, qui non tetendit insidias, sed Deus illum destinauit in manus eius, statuam locum in quem confugiat." Et hoc quidem homicidium fortuito et sine consilio patratum fusius describitur Deut. 19. his uerbis: “Qui proximum per imprudentiam percusserit, quem antea non oderit, ut si qui in syluam lignatum profectus manum ad succidendum arborem admouerit ferrumque e capulo elapsum in proximum inciderit atque eum feriens necauerit, is ad aliquod oppidorum ad id delectorum confugito et uitae suae consulito, ne forte uindex sanguinis dum feruet animo insequens homicidam, si uia sit longior, eum comprehendat et uita priuet; qui tamen mortem non commeruerit, eo quod non est odio prosequutus hominem qui occisus est. Proinde certa oppida perfugii deliguntor et separantor." De eo porro, qui aliquem defendendi sui causa occidat, non est explicate (quod sciam) in Bibliis sacris: sed lex est naturae inscripta et in Lascio copiose exposita. ,,Vim ui repelli licere. Qui uero (pergit summus legislator edicere, Exodi 21.) de industria occiderit proxlmum suum, is uel ab ara mea ad necem auellitor.” Ergo seu quis telo ligneo ferreoue, seu saxo manuario, seu manu proximum hostiliter pulsauerit, ita ut ille moriatur, pulsator homicida esto, morte plectitor; nullus ei portus nullumque perfugium esto in iis urbibus, quae asyli iure iis tantum concessae sunt, qui proximum imprudenter trucidassent. Haec enim in libris Numerorum luculenter descripta sunt capite 35. Quod caput Deus conclusit fere his uerbis: ,,Ne precium recipitote, nec ob uitam ab homicida, qui crimen capitale admisisset, nec ob domum reditionem, ante mortem summi pontificis, ab eo qui in asyli sui oppidum confugisset. Ne terram polluitote, quam incolitis. Sanguinis enim effusione maculatur terra, nec potest a sanguine in ea fuso expiari, nisi per sanguinem eius, qui fudit. Ne ergo contaminatote terram, in qua habitatis, in cuius medio et ego habito. Ego enim Dominus, qui habito in medio uestrum, o filii Israelis." Usque eo autem id, quod dixit sanguine sanguinem expiandum, ratum et firmum esse uoluit Deus, ut etiam si caedis patrator ignoraretur, uitulae occisionem ciuitati, quae proxima esset loco, ubi cadauer repertum esset, ad Deum propitiandum imperauerit. Multa alia testimonia sunt in scripturis de poenis homicidarum. Ac omnium quidem poenarum ratio debet esse illa, ut improborum audaciam ac nocendi facultatem reprimant et a peccando deterreant. Cum igitur parum grande parumque vitandum scelus putetur, quod redimi pecunia possit, certe lex homicidium pecunia redimi iubens, non lex, sed Reipublicae labes ac naturae humanae pernicies putanda est. Quis enim fando satis exprimere queat, quot calamitates eam consequutae sunt? Quae haeresim tristissimam in hanc Rempublicam inuexerit; quae rabiem improborum semper armauerit; quae quietos et innocentes periculis exposuerit; quae uulgi nobilium audaciam confirmauerit; quae seruitutem acerbissimam plebi imposuerit; quae seminarium perfidiae, discordiae, seditionis, belli intestini in se semper continuerit. L. Neracius (ut narrat Marius Salamonius, iurisperitus nobilis) cum ferre non posset lege XII tabularum iniurias XXV aeris poena uindicari, seruum cum sacculo assium sequi se iussit, ipse obuios caedebat et mox singulis singulos XXV asses pendi iubebat. Inde admoniti, praetores de aestimandis iniuriis edicta posuerunt. Imitantur permulti locupletes nostrates Neratium infamanda lege Polonica, qui quot centena marcarum numerare possint, tot uiros nobiles, quot dena, tot plebeios interficere ausint nec quicquam plerisque usitatius est, quam ut de caede eius, quem odio persequantur, consilia ineant. Et tamen nulli ad hunc diem praetores, nulli tribuni, nulli senatores apud nos uisi sunt, qui serio ad mulctam homicidio dignam animum adiicerent. Profecto pecuniosus homo nullam pertimescit culpam, quam numis redimere possit. Odium uero exaturare suum an non dulcius est improbo homini, quam magnam pecuniae uim perdere? Sed rhetorissant quidam poenae Polonicae seueritatem exaggerando, si quidem in carcerem annuum homicidae coniicerentur. Putasne tu Deum poenas ulli sceleri irrogare uoluisse aequiores atque homicidio? Non tantum hominis innocentis caedem capite sanxit, sed et nocentissimi, idque usque eo, ut de Caimo fratricida summa animi anxietate presso omniaque ob caedem a se commisam metuenti ita edixerit: ,,Si quis Caimum w occiderit, septuplo punitor." Quae uero haec est poena septupli? An aliqua alia quam capiitalis? Atqui lex illa aeterna est humano generi diuinitus data caput capite uindicans. Quae igitur est haec poena nisi capitalis septemplex? Ut si Caimi interfector septies interfici posset, septies interficeretur. Quod si grauior excogitari posset poena, quam sit capitalis, utpote numi Polonici cum carcere annuo coniuncti, certe Deus eam proposuisset. Sed ita res est: prasentis mortis cogitatio, animos quantumuis feroces a facinoribus abstrahit, mortis securitas cum spe elabendi ex poenis aliis seu carcerum, seu nummorum, malos animos irritat ad maleficia. Quot homines interfecti sunt memoria nostra domi et foris, in urbe et in agro, in profanis et sacris locis? Quis autem, quaeso te, erat homicidarum, qui non euolarit ex uinculis istius carceris annui? Sed fac in tot centenis fuisse aliquem unum, qui sordes ):annui carceris pertulisset, quo tandem mortis genere ille periit? Num istius poenae Polonicae iusta exolutione, liber fuit a poena homicidis diuinitus constituta? Ita quidem uidetur, siquidem carceres isti grauiores sunt capitali. Quod si et ipse interfectus, an non quasi coelesti signo orbi Sarmatico declaratur carceres istos minime pares esse delicto homicidae? An igitur non aequius erat magistratum de isto (quem in tot centenis diximus unum) poenam sumere legi diuinae congruentem, quam ut ueniret in manum interfectoris, quem et ipsum similia manere fata Deus ipse edixit? Ne simus igitur prudentiores Deo illo, qui qua prudentia res condidit, eadem illas uult conseruatas. Age nunc, sit iste carcer annuus grauior poena capitali, caede hominis nobilis uindicanda, quid autem caede plebeii fiet? Haec enim tantum pecunia uindicatur et quidem longe minore quam caedes nobilis, ut etiam si qua appareat aequitas in caede huius, in illius maxima est iniquitas. Ita et numorum imparitate et carceris omissione diuersitas est summa caedibus hominum aestimandis. Deus quidem ipse poena capitali homicidis asscribenda simul addidit causam, inquiens: ,,Quoniam ad Dei imagmem factus homo est, ideo qui hominis sanguinem effuderit, eius quoque sanguinem effundi necesse est." Quid igitur? An homines plebeii non ad Dei imaginem conditi sunt, quorum caedes minoris penduntur? Satis sit plebeiis, quamuis uirtute et bonis artibus praestantibus, omnem potestatem summorum reipublicae honorum ademptam esse hancque quasi capitis diminutionem quandam eos pati, ne addatur eis exfcrema haec et omnium acerbissima calamitas, ut eorum caedes tantula mercede redimantur. Profecto Respublica solis nobilibus florere non potest. Quis enim suppeditabit alimenta et nobis et multis pecoribus, si nulli agricolae erunt? Quis amictum et ornatum, si nulli opifices? Quis res necessarias importabit, si nulli mercatores? Quis denique erit nobilis, si nulli plebeii erunt? Quae igitur, malum, crudelitas est, ut, quorum opera carere nullo modo possumus, eorum uitas tantuli faciamus? Sed supra etiam improbauimus poenarum pro eodem scelere a diuersis perpetrato diuersitatem. Non minus et illud improbandum, homicidam quidem interuallo horarum XXIIII a patrato homicidio comprehensum morte mulctari debere, lapso illo interuallo non debere. Quid enim? Magis tum sumenda supplicia sunt de facinorosis, cum animus est recenti miuria incitatus, quam cum est sedatus? Plato quidem et cum eo maximi philosophorum id iuste fieri posse pernegant, itaque ne hero quidem stomachanti in seruum delinquentem animaduertendum putant. Quid quod Theodosius imperator Romanus impulsu Ambrosii episcopi Mediolani edixit, ut supplicia in facinorosos per dies triginta extraherentur? Etenim cum Theodosius Thessalonicensibus iratus plures quam aequum esset necari iussisset, non potuit id non grauiter ferre Ambrosius, uir diuinus ac Theodosium rebus sacris templique ingressu instituit arcere nec prius eum in ecclesiam et ritus diuinos admisit, quam ille poenitentiae signa publice edidisset: omnia homicidis praescripta explesset legemque etiam tulisset, ne quis deinceps mandato principis de puniendis sceleratis obtemperaret nisi lapso triginta dierum interuallo. Consideret mihi quisque uultum et gestum iratorum. Ore sunt tumenti, facie torua, oculis fulgurantibus, lingua titubante, uerbis perplexis et furentibus; quicquid in manum sumunt, uertunt in telum. Facile quidem haec signa monstrant, quomodo animus sit affectus hominum iratorum. Nullus apud eos locus est prudentiae, nullus consilio, nullus rationi. Fecit igitur Ambrosius, homo doctus et experiens, ut commotioni praesenti indulgendum minime censeret tempusque aliud expectandum sumendi suplicii, cum tempestates illae animi sedarentur, feruores sanguinis extinguerentur locusque esset rationi, prudentiae, bonis consiliis, quemadmodum ab Aristotele praeclare dictum est animum quiescentem omnibusque perturbationibus uacuum fieri prudentem. Contra quid illae XXIIII horae efficiunt, quam furorem incitant ad ulciscendi auiditatem tumoremque mentis plus satis elatum celeritate cumulant? Optandum esse, ait Cicero, ut qui praesunt reipublicae legum similes sint; quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate ducuntur. At istae horae non uolunt nos aequitatis ministros esse, sed furoris; non rationis ac prudentiae, sed doloris, impotentiae ac insaniae. Neque desunt, qui tantam uesaniam ornent uirtutis nomine, fortes eos appellantes ac magnanimos, qui suam uel amicorum iniuriam mox ultum eant, quod a nobis primo libro uanitatis plenum esse ostensum est. Quid autem illud, quod de tempore XXIIII horas subsequente additur, non iam tum impune fore, si quis homicidam comprehensum occidisset? Scilicet omnia apte cohaerent. Tempus aduenit, quo homicidium, quod interuallo solennium horarum erat capitale, iam non sit capitale. Quid ita? Quia rabies, ira accensorum nonnihil resedit. Rationi iam locus est aliquis; adsunt monitores, qui nos ad lenitatem excitent. Fiat igitur iam ex capitali crimine non capitale, sed nobis utile et fructuosum. 0 praeposterum iudicium, quantam habes licentiam in hominibus, qui diuinis et populorum legibus contemptis tantum sibi tribuant, ut immodica sui cura ad tot absurda delabi non uereantur! Quae quidem absurda et indigna sunt longiore confutatione et ab omnibus liquido perspiciuntur. Vere illud dicitur ueritatem simplicem esse debere. Cumque in lege, qua de agimus, tot diuersitates comprehensae sint et personarum, pro uno scelere eodem modo a diuersis perpetrato non idem soluentium, et horarum ac temporum ad comprehendendum homicidam constitutorum, quid aliud de conditoribus huius legis cogitari potest, quam nec ueritatem illos sequutos esse et temporibus quasi talorum iactu, hoc est casu, non certa ratione ad tot absurditates excogitandas gubernatos? Deserta enim ratione, lege diuina et naturae contempta, quid aliud restat, quam ut nos casibus et temeritati regendos demus et gubernandos? Addunt et illud, eum, qui nulla caedis denunciatione praemissa hominem sine causa occidisset, infamem fieri, qui uero caedem prius denunciasset, eum infamiam uitare. Quid igitur? An denunciatio illa crimen extenuat? An non pleraque uerba insignem alicuius nequitiam testantia perinde plectuntur, atque si crimen ipsum admissum esset? Qui ignem alicuius aedibus denunciat, comprehensus et conuictus mox capite plectitur, uel si aedes illas nun quam exussisset. Cur non eodem modo punitur interminans alicui mortem, etiam si illum nom occidat? Nihil est in hac lege homicidiaria adeo cautum, quod non cum ratione pugnet, cum lege diuina et populorum. Sed haec omnia canuntur surdis auribus: nihil moramur tot accusationes; uiuimus in magna securitate; nihil nos tangit afflictio plebis, in quam haec potissimum lex posita est: nihil mouet sanguis hominum inique occisorum, qui clamat semper in coelum ac gemitibus inenarrabilibus uindictam flagitat cum de homicidis, tum de iis, qui istam legem tuentur gladium homicidis pro pecunia porrigentem. Quo magis metuenda est subita aliqua uis coelestis, quae tanquam uehemens procella ex alto ruat, nosque omnes, domos, familias ipsumque nomen Polonicum ab radicibus imis euertat atque conterat. Haec quidem quasi in desperatione a nobis dicuntur, qui tamen non ideo cessabimus in nostro munere. Itaque ad reliqua pergamus.
5. Multi partim uerbis, partim aliis iniuriis uiolare solent et principem et rempublicam, quod quidem crimen maiestatis uocant; de eo itaque aliquid dicendum. Multa autem de eo nostra tempestate et in foro et in senatu agitata sunt, maioribus nostris (ut ferunt) inaudita, ideo de hoc aliquid certi constituendum, quibus quasi limitibus comprehendendum et quibus poenis uindicandum sit. Theodosius quidem imperator obtrectatores laudum suarum tantum abest, ut maiestatis crimine damnandos putaret, ut neque durum aliquid, neque asperum eos sustinere uellet, ac maledictum in se iactum, si ex leuitate processit, contemnendum, si ex insania, miseratione dignum, si ab iniuria, remittendum esse censeret. Imperatoria sane et maiestatis plena sententia, qua declaratur hominibus in summa dignitate constitutis multas iniurias negligendas esse multaque multorum maledicta perferenda. Quemadmodum et Alexander Macedo dixisse fertur regium esse, cum bene feceris, male audire. Neque enim est ex principis dignitate, neque e republica populares optimatesque assuescere, ut nihil dicant sentiantque, quam quod principi placuit. Brutis animantibus imperet oportet, non hominibus ratione praeditis, qui uellet, ut subditi sui ad eum modum assuescerent.Si princeps es ac uel ea, quae te indigna sunt, facis, uel ea, quae sunt officii tui, negligis, in te culpam conferto, si pro eo ac meritus es, homines de te loquantur; sin nihil in officio tuo laberis nihilque in rationibus uitae tuae delinquis, nihilo tamen secius audis, quam si multa peccasses, tamen magnanimi uiri est, uereque regii, ut inquit ille, animi, male audire, cum bene feceris, sermonibusque uulgi contemptis omnem amplitudinem et dignitatem in uirtute et praeclaris faciuoribus positam existimare. Igitur si sententiae Theodosianae accedere libet, certe non omne crimen, quod in principem committitur, non omne dictum, non omne factum, maiestatis erit. Alexander etiam imperator, cum superioribus ante se temporibus multos uideret ob leuissimas suspiciones tanquam maiestatis reos punitos esse, restrinxit hoc crimen; nec adeo late ut olim patere multasque causas, quae prius in hoc crimen uocabantur, suo se culo cessare uoluit. Itaque nobis committendum non est, ut causas criminis huius amplificemus, cum illi ipsi, a quibus elus speciem sumpsimus, illud restrinxerint. Multa ab Herennio Modestino de eo praecipiuntur. Nam et personam spectandam esse an potuerit facere et an quid ante fecerit, et an sanae mentis fuerit; nec lubricum linguae ad poenam trahendum esse; quae quidem et plura alia in legibus Romanis prodita extant. Nos uero primum definiamus maiestatem, ut quis eius laesae argui possit, recte iudicemus. Maiestas igitur est amplitudo et dignitas reipublicae principisque ac eorum, qui legitime rempublicam gerunt, ex opinione praestantiae nata, in iure dicendo ac imperandi potestate consistens. Omnis enim dignitas magistratus huc spectat, ut iure ac imperio rempublicam gubernet. Ergo qui iuris dictionem interturbat aut iudicia uiolat, quique uel impedit uel priuat magistratum potestate faciendi sui officii, is, cum faciat contra rempublicam, maiestatis iudicetur. In summa is mihi reus laesae maiestatis esse uidetur, qui aduersus uel principem, uel magistratum, uel rempublicam, uel eum, cui pars aliqua reipublicae commissa sit, aliquid dolo malo, turbulenter, seditiose aut hostiliter fecerit molitusue fuerit, unde praesentis status uel debilitatio inclinatioue, uel mutatio in deterius consequi possit. Sed haec melius ex legibus Romanis cognoscentur; quae etiam poenam eius criminis ab eo, qui hostili animo aduersus rempublicam uel principem fuisset animatus, ad haeredes et liberos, uel qui nihil tale meruissent, peruenire debere, nec eos ius succedendi habere pronunciant. Et haec de maiestate.
6. Insignes sunt et illae iniuriae, quibus foeneratores auari et amibitiosi rempublicam afficiunt. Veteres quidem Romani seuerius foeneratorem quam furem puniebant legibusque sanxerant, ut fur dupli, foenerator quadrupli condemnaretur. Legibus etiam pontificiis cauetur, ut nulla sit eius factio testamenti, nisi primum restituant usuras inique extortas. Et de hoc igitur legibus cauendum et nimiae tum opum augendarum, tum honorum assequendorum cupiditates coercendae. Quod ita fiet, si et ambitiosi nota aliqua inurentur et de diuitiarum aestimatione erit detractum. Videmus enim, quanto, in honore sint diuites: illis maior tribuitur laus sapientiae, fortitudinis; illis prima loca ab omnibus conceduntur; nihil illi dicunt, nihil faciunt, quod non uulgo laudibus singularibus efferatur. Atque illi gradibus suis aureis scilicet et argenteis ad summos honores ascendere contendunt, ad quos si detur eis peruenire, tum se aulaeis, ueste preciosa, argento, auro et numerosa familia hoc est operibus diuitiarum, qui operibus industriae et doctrinae non possunt, uisendos praebent. Profecto studio eiusmodi uel acquirendi, uel ostentandi opes crescente fortitudinem decrescere, exercitationem militarem cessare, discrimen fortium et ignauorum, solertium et inertium tolli necesse est: Cupiditas etiam honoris et magistratus supra improbata est. Itaque et haec legibus prohibenda sunt et omnes ad frugalitatis et parsimoniae disciplinam reuocandi.