CAPUT IX.
Leges de contractibus et obligationibus.
Postea sequantur leges de contractibus, ex quibus obligationes nascuntur, quae quidem pars latissime patet. Vix est enim aliqua hominum inter ipsos actio, quae non emptione, uenditione, permutatione, donatione, conductione, locatione, stipulatione, fideiussione, mutuo, commodato, deposito, pignore et id genus aliis contineatur.