CAPUT VIII.

Leges de dominio et de rerum discrimine.

 

Sequitur iam tractatio illa de dominio ac de rerum discrimine. Varii autem recensentur modi dominii acquirendi, partim gentium, partim ciuili iure introducti et recepti, deinde alii, quibus bonorum uniuersitas, alii quibus res singulae acquiruntur. In prioribus numeratur aditio haereditatis seu testamento, seu ab intestato nobis relictae; ex posterioribus sunt usucapio, praescriptio, legatum et fideicommissum. Hic etiam et de directo et de utili dominio agitur; illud habent domini fundi, seu feudi, hoc clientes et uasalli, item de quasi dominio et de iure in re, quae affinia dominii censentur. Haec et alia huc pertinentia copiosissiime a iurisperitis pertractantur.

 


CAPUT VII

INDEX RERUM

CAPUT IX