CAPUT VII.
Leges de personarum priuatarum discrimine.
Post haec de priuatis personis agemdum ac earum uarietate: quae sui, quae alieni sint iuris, quod sit ius eiusmodi et quomodo uel acquiratur, uel soluatur. Et hic de potestate patria et herili, quam pater in filiom habeat, uel dominus tum in seruum, tum in colonum, tum in quemuis hominem sibi subiectum, de ea item, quam maritus in uxorem. Itaque et de nuptiis leges ponendae et de diuortiis, et de manumissionibus, et de patria potestate soluenda. Post haec de pupillis atque adeo tutoribus et curatoribus. Ad haec etiam de discrimine plebeiorum et nobilium idque tum eorum, quibus et nobilitas natiua, tum quibus donata. Qui uirtute clari sunt ac magnis in rempublicam meritis illustres, ii quamuis ignobilibus orti sint parentibus, pro nobilibus habendi sunt. Res enim ipsa uel hominibus inuitis nobilitat eos. Contra rerum uero nafcuram pugnare hominum est stolidorum et malorum, de quo alias nobis latius disseretur. Confusio illa nobilium cum militibus nescio an sit improbanda. Profecto milites non nascuntur, etiam si nobiles nascantur. Et quemadmodum aliud est esse in uiris doctis, aliud in filiis doctorum, ita aliud est esse militem, quam filium militis. Militaris honor partim meritis acquiritur in rempublicam, partim certis ceremoniis, quorum uerba solemnia memorantur: Lepszy rycerz niż panosza, quibus significatur potiorem conditionem esse militis quam ingenui. Tales honores a regibus conceduntur etiam iis, qui nobiles nati sint; non est igitur idem nasci nobilem et esse militaris ordinis. Multa legibus conceduntur militi, quae negantur aliis hominibus. Itaque discrimen constituendum est militum et nobilium, nec uulgo nobilium titulus militis tribuendus, quem nunquam meriti sint.