CAPUT VI.
Leges de magistratibus.
1. Primum igitur leges sanciantur de magistratibus mandandis, quibus et quarum rerum ergo mandandi sunt. Virtutis et doctrinae rationem in primis haberi oportet et ad quas quisque res aptus est. Qui peritiam habent rei militaris, palatinorum munere honestentur, sunt enim illi moribus nostris duces in bello, sui quisque municipii. Qui iuris dicundi facultate praediti sunt, sint iudices. In municipiorum et arcium praefectos eligantur, qui paci domesticae iusticiaeque inter homines conseruandae operam nauare possint. Qui ualent sententia dicenda, in senatum cooptentur. Omnino mores eius, qui deligendus sit, inspici oportet, an priuatus sciebat parere, an iudicatum faciebat, an obseruabat magistratum. (,,Qui his uirtutibus destituitur, non est spes, ut bene imperare possit. Qui enim bene imperaturus est, is bene aliquando paruerit necesse est.
2. Qui uel per se, uel per alios petunt, a magistratu excludantur; non enim reipublicae sed sua causa ambire uidentur. Optime Hadrianus imperator petenti uiro praetorio, ut sibi de iure liceret respondere, rescripsit hoc non peti, sed concedi solere, significans multa esse quae honeste concedantur non tamen honeste petantur. Nam illud de uno dictum, de aliis intelligendum est.
3. Quod si improbe ambientibus magistratus negandi, quanto magis ementibus? Neque enim fieri potest, ut qui negotiatione aliquid consequuti sint, non uelint in eo facere quaestum, Sunt, qui principi nihil numerent, sed tamen numerant petitoribus magistratus adipiscendi causa. Sed hi quoque eodem in uitio esse putandi sunt. Fere enim in quo quis fecit damnum, in eo quaerit lucrum. Omnino autem honorum contentio omnis legibus coercenda est. Videmus enim, quam instar saeui tyranni uexet et torqueat eum, in cuius animo inualuit, quam eum impellat ad agenda et patienda multa inepta, sordida, seruilia, ut ad id aliquando, quod cupit, perueniat. Pulcherrimum certamen inter ciues fuerit de uirtute ac industria, ut qui genere clari sint, omni studio contendant, ne ab infimis luce uirtutis et honestarum actionum obscurentur, qui uero nullo maiorum splendore commendentur, uirtute propria connitantur se illustres reddere de omnibusque mereri studeant tum priuatim, tum publice. Ergo ambitio legibus prohibenda est et uirtuti perspectae, industriae factisque praeclaris honores deferendi, qua de re plura a nobis primo libro dieta sunt.
4. Necessarium est et illud, ut nemo in magistratum alicuius municipii eligatur, nisi qui illic habeat fixum domicilium et possessiones bene fundatas, ne si alibi manendum sit ei, alibi officio satisfaciendum, negligentior sit in suo munere. Hoc non tantum de magistratibus ius dicentibus, sed omnibus praefectis, qui imperandi habeant potestatem, intelligendum est. Apud nos multi regis benignitate aucti sunt beneficiis summis, in iis quidem municipiis, quorum ciues non sunt. Hi etsi tolerandi sunt in suo munere, tamen praefectos habere deberent ciues illorum municipiorum, quorum sunt beneficiarii. (Quos enim ex remotioribus municipiis accersunt, solent esse nimium rapaces, utpote qui non inter suos imperent, sed et de migrando in swa cogitent, nec quicquam pensi habeant, quam de se existimationem relinquant apud eos, quos nulla necessitudine deuinctos teneant. Quod cum aliae prouinciae, tum ea Prussia, quam dux Prussiae nunc gubernat, olim experta est, cum illic societas Marianorum rerum potiretur. Mittebantur enim ex media Germania comites imperii, qui inter homines non suos durissimum imperium exercebant. Fraus est legis, si quis iugera aliquot agri uel possessiunculam aliquam emat in municipio aliquo, magistratus illic adipiscendi causa. Itaque curandum est, ut nemo in magistratu municipii sit, nisi qui magnam possessionum partem illic habeat atque ibi frequentius maneat, nec a municipio suo diu abesse possit; nisi forte aliquod municipium praefectum idoneum ob inopiam ciuem suum habere nequit, ut aliunde sit accersendus. Verumtamen non est improbandus mos Hispanicus, quem certis in municipiis patriae suae seruari narrauit Petrus Roysius Maureus, uir clarissimus et ob singularem doctrinam ac iuiris prudentiam inter eos, qui causas iudiciarias cognoscunt, a rege relatus. Mos, inquam, ille, ut nemo in eo municipio iudicet, ex quo ortus est. Cum enim sanguinis communio, necessitudines, amicitiae, inimicitiae uel inter uiuos contractae, uel a maioribus quasi per manus acceptae multorum hominum mentes a recto aberrare faciant, citius iudex inter eos ius recte dicet, inter quos amicitias uel inimicitias habeat nullas. Itaque non immerito oratores tetrarchiae Mazouiae nobilissimae quodam in conuentu postularunt, ut suarum causarum cognitio non indigenis ac domesticis permitteretur, sed extranei iudices et alienigenae eos iudicarent. Hic mos si reciperetur, tempus quoque, quamdiu aliquis iudicis officio fungi deberet, praescribendum esset, ut officio defunctus ad sua redire posset. Illud quoque legibus Romanis cauetur, ut eiusmodi iudices post depositam adininistrationem qumquaginta dies resideant, ut interea fiat legitima cognitio, num quem iniuste condemnarunt ac pro modo delicti puniantur; ablata etiam nequiter in quadruplum per eos restituantur, ut duplum spoliatus accipiat, duplum thesauro reipublicae addicatur.
5. Sufficit uni unus magistratus aut si plures certe non discrepantes. Quomodo enim aliquis unus potest esse praefectus plurium municipiorum, cum duobus in locis simul esse non possit? Interest autem uniuscuiusque prouinciae, ut suum semper sibi habeat praefectum.
6. Sed ante omnia regis electio praescribatur, quis eligendus, a quibus, quibus rationibus. In lege diuina sic scriptum est: ,,Si statueritis uobis creare regem, more aliarum uobis finitimarum gentium eum creatote, quem Deus uobis elegerit, uidelicet de uestra consanguimtate; neque uobis licebit hominem uobis praeficere extraneum et alienigenam." In his uerbis considerare licet, Deum, qui aliorum magistratuum electionem populo commiserit, sibi soli regis electionem reseruasse. Facile enim migrat regia potestas in tyrannidem, nisi uiro perfectae uirtutis committatur. Itaque Deus populum illum prius a ducibus et iudicibus gubernari uoluit. Post uero regem illis improbe petentibus non sine indignatione concessit inquiens ad Samuelem, eorum causam agentem: ,,0btempera populo postulanti: non enim te, sed me abiiciunt, ne sint sub regno meo.” Etsi enim regia potestas maxime in terris diuinam potestatem repraesentat, tamen quia illa plena et suprema est, facile ob impunitatem ad insolentiam imperii delabi solet. Itaque improbitate petitorum extortam a se significare uidetur Deus, potius quam iusta ratione impetratam. Praecepit etiam, ut ea ad neminem nisi se consulto deferretur. Simul addidit, ne alicui alienigenae mandaretur, quod eiusmodi homines non eo modo erga nationes alias solent esse affecti, quo in suas. Itaque prudenter apud Gallos et quaisdam nationes alias aliquot familiae uetustissimae selectae sunt, ad quas regius honor stirpe regia deficiente deferretur. Sic enim et extraneis praeripitur ansa ambiendi imperia nationum diuersarum, et domesticis metae quaedam constituuntur, intra quas se contineant regibus ellgendis. Non iocommodum autem fuerit, eas in eligendo rationes usurpare, quae a nobis in episcoporum electionibus praescribuntur. Iam ut causas tyrannidis Deus praecideret, facultates regum non uult esse immoderatas, sic inquiens: Rex ne multos equos, ne multas uxores neue argenti aurique multum habeto. Cumque sine ope diuina singulari nemo hac potestate recte fungi possit, iubet, ut rex semper legem Dei ob oculos habeat, de ea noctes diesque cogitans, ut ne contra suas populos animo insolescat neue de disciplina ad dexteram aut sinistram deflectat. Igitur de ratione eligendi regis legibus praescribatur et quod eius officium, de uxore item eius, et de dote, quibus in fundis sit collocanda et de filiorum eius educatione diligenter praecipiendum, qui scilicet patris haereditatem olim cernere uelint. Vae terrae, ut ait diuinus uates, cuius rex puer est. Nihil autem refert, aetate sit puer an moribus. Ergo legibus sanciatur de regum filiis educandis: et nutrices, et magistri, et studiorum socii, et collusores, publico senatus consilio eis addantur; hominum lasciuorum, scurrarum, ebriosorum, adulatorum torba procul ab eis pellatur, ne tanquam fontem publicum (ut inquit ille), unde omnes bibere cogantur, inficiant ueneno suo principis tenerum animum, unde tandem infinita hominum multitudo inficiatur.
7. Describantur etiam legibus officia singulorum magistratuum, quid illis agendom, quatenus, quomodo. Et actio gesti magistratus quotannis publice illis intendenda et poenae seuerissimae, si quid in officio deliquissent, constituendae. Et hic legem pecuniarum repetundarum comprehendo. Et haec quidem de iis, qua sint cum potestate.