CAPUT V

Varietas et distinctio legum.

 Sequitur, ut deinceps de legom uarietate disseramus. Neque est, quod aliquis expectet a me, tanquam legislatore, legom exactam descriptionem; non est hoc facultatis meae, et indiget temporis ac diligentiae maioris. Satis mihi functus uidebor officio, si quasi indices legum quarundam proposuero aut etiam leges nonnullas attigero. Optandum autem esset, ut qui ingenio, doctrina et experientia ualent, ad rem tantam animum adiicerent, qua quidem optimus reipublicae status maxime continetur. Leges igitur aliae ex natura ortae sunt, aliae moribus ac populorum institutis comprobatae, quaedam etiam diuinae. De diuinis nunc loqui omittamus. Quae ex natura ortae sunt, eae a philosophis diligenter sunt explicatae, qui de uirtutibus et officiis scripserunt. Ad has uero utrasque leges et naturae et diuinas, instituta populorum si probanda sint, accedere oportet. Quo enim longius ab eis discrepabunt tanquam a suis fontibus, hoc minus nomine legum digna putabuntur.

 


CAPUT IV

INDEX RERUM

CAPUT VI