Margites sive iterum Homerus
Est poesis non heroica aut epica, sed imitatio narrativa alicuius actionis magnae et unius, sed ex plebeia, vel ad summum civili vita desumptae, et vel ineptae, vel ridiculae, vel sceleratae. Primus Homerus hoc genere Margitis cuiusdam actiones expressit, cui fortasse non absimilis venaculus noster Fortunatus, si comptius ordinatiusque et cum unius actionis eventu datus fuisset. Nam Heliodori de Theagene Aethiopicam historiam margitem vix appellem, cum videatur sapere sublimius aliquid, sicut et multo magis Ioannis Barclai Argenis nosterque, quem inchoavimus, Tencinius. Cur autem probae actiones proprie illustribus viris ab epopoeia attribui debeant, sceleratae autem vel ridiculae a margite plebeis personis, ratio in promptu est, quia ipsa universim poesis ad vitae humanae utilitatem instituta est. Convenit autem magis probitatem in heroibus vel regibus imitari, ut turba legentium facilius vitam imitetur probam. Totus enim componitur, ut aiunt, orbis regis ad exemplum. Sceleratas vero actiones et ineptas et tutius ridere possumus, si eae sint plebeiarum personarum, et minus eas imitamur, si videamus eas repraesentari in vilibus personis. Semper enim superiores nobis imitari volumus.
Bucolica poesis
sive iterum Vergilius
Haec verissima est species poeseos, est enim mutatio actionum ex vita agresti et rustica erutarum. Quare inducuntur in eclogis pastores, et potissimum bubulci, vinitores item, agricolae, olitores, immo et piscatores, ut est apud Sanazarium. Nulla autem poesis praeter epicam bucolica est allegoriae capacior. Commode enim laudari possunt principes vel moneri. Sub cortice enim curae pastoriciae latere potest vigilantia principis circa rem publicam procurandam eiusdemque felix aut calamitosus exprimi status in numeroso vel manco, in macilento vel pingui armento. Christiani commode possunt poetae laudes praesulum antistitumque in eclogis occultare, qui proprie in Sacris libris episcopi et pastores vocantur animorum ideoque et pedum gerunt Sed de his prolixius habes apud Pontanum et Scaligerum. Nos enim hactenus de perfectissima dumtaxat specie poeseos praecipere voluimus; de ceteris vero hoc libro potius insinuavimus quaedam praecipua, ut eorum differentiam a perfectissima specie commonstraremus.
Reliquum erat, ut tribus continentibus libris de perfecta poesis elocutione ageremus (nam de elocutione in communi poetica praecepta in libello de elegia illa fere, quae nota sunt omnibus, indicavimus) exquisitius et accuratius. Quae sane futura erant non minus inopmata et nova, quam quae septem antecedentibus libris de inventione et dispositione perfectae poeseos tradidimus. Sed quoniam spatio temporis discludimur iniquo, privatis ea commentariis persequemur, quae omnino non apparerent neque intellegi possent, si breviter de iis ageremus.