CAPUT V

DE LATERIBUS THEATRI

 

Cum vero actio ipsa rursus exerceatur nunc in silvis, ut venantis Hipolyti, nunc in nubibus, ut si magus quispiam in nube magiam exhiberet, vel in medio igne, ut si consilium malorum daemonum repraesentandum esset, tunc procurandum est, ut ipse locus imitetur naturalem locum verae actionis totumque, si fieri possit secundum latera, theatrum fiat modo silva, modo ignis, modo aër, modo forum, modo palatii propylaeum, id quod hac ratione fabricant Romani tragoedi:

Sex cubos oblongos aedificant, per quorum medium singuli axes per singulos transeant et se versare commode possint. Tres ergo cubos ex una Parte, et tres alios ex altera ita disponunt, ut a medio spectatore, totum interius corpus theatri aspiciente, videantur efficere utrimque parietem veluti connexum, relictis modicis spatiis inter unum cubum et alterum, per quae spatia intrare possint ipsi interlocutores commodissime et propter quae ipsi cubi non se impediant, dum simul omnes vertuntur, ut in diversas partes versi diversarum rerum effigiem repraesentent. Singuli ergo cubi sex in una parte v. g. habeant protensa tela a summo apice theatri usque ad basim theatralem depictas silvas per exactissimam opticam picturam, similiterque in altera parte omnes similiter cubi habeant optice depictas nubes, in tertia vero ignem, in quarta turres et aedificia, omnes autem iuxta exigentiam in uno puncto vertantur ad unam eandemque partem. Hoc facilius perspicies ex tabula H .

 


CAPUT IV

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VI