Miror Aristotelem, cur solam agnitionem tamquam partem epopoeiae proprie moventem assignaverit, cum etiam interdum moveat admirabiliter ipsa non agnitio, v. g. si spectetur lib. I illa sola non agnitio Veneris transformatae in nympham. Sane vehementer lectorem movet, etiam ante factam agnitionem, maxime in illis verbis:
...heus, inquit, iuvenes, monstrate, mearum
Vidistis si quam hic errantem forte sororum.
Errabat autem ipse potius Aeneas. Deinde in illis:
... haud equidem tali me dignor honore,
dissentaneum enim hic est. Cum enim fuerit et mater, et dea, utique exigebat cultum, sed nimirum tum non exigebat, quia non agnita. Illa vero quantopere movent eo ipso, quod videat lector non intercedere agnitionem:
Sed vos qui tandem...
vel illa Aeneae verba:
...si vestras forte per aures
Troiae nomen iit...
vel illa:
... conscendi navibus aequor
Matre dea monstrante viam...
Itaque etiamsi se Aeneae Venus non revelasset, tamen hucusque motus integer fuisset. Ergo et ipsa non agnitio est formalis quaedam et separata ratio motus. Clarius exemplum est in fine lib. I de Amore transformato in Ascanium:
Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit
Et magnum falsi implevit genitoris amorem,
Reginam petit. Haec oculis, haec pectore toto
Haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido,
Insideat quantus miserae deus.
Hic sane nulla omnino est agnitio, et tamen vehementer movemur istaec legendo. Immo ausim pronuntiare similes non agnitiones tam diu magis movere et delectare, quam diu nulla consequitur agnitio. Exemplum habes clarissimum lib. X, ubi Turnus stricto ense insequitur Iunonem falsam. Certe elanguesceret gratia et delectatio et motus ipse mutaretur, si agnosceret Iunonem se insequi aut insecutum fuisse Turnus. Ergo illa summo iudicio consequuntur:
Illum autem Aeneas absentem in proelia poscit...
Cum Turnum interea medio fert aequore turbo.
Respicit ignarus rerum ignarusque salutis.
Et ratio a priori est, tunc enim maxime commiseremur, cum aliquem aliquid agere videmus vel immerito deceptum a malis, vel bene et feliciter deceptum a bonis, et praeterea oritur in nobis quaedam cupiditas leniterque irritans mentem desiderium illi haec, quorum ignarus est, significandi, quod magis experientia ipsa explicet quam ratio.
Statuimus ergo quartum modum movendi, non agnitionem vel temporariam, vel perpetuam, ut si fratres duo se occidant non culpabiliter, nescii se esse fratres.