Philosophia vero, ut practica est, vel contingit personam unam, quam recte instituat ad bene beateque vivendum, et est ethica; vel aliquam societatem plurium personarum, in una v. g. domo vel familia, earumque bonam is institutionem, et est oeconomica; vel certe unam integram civitatem vel rem publicam instituit, et est politica; hanc vero si non domi tantum instituit, sed etiam in bello foris, strategotica vocatur. Has omnes, praecipue practicas, philosophiae partes, et potissimum ethicam, universa fabula sparsam debet habere, hoc enim est, quod Horatius docet oportere poetann
... idonea dicere vitae,
et alibi:
Et prodesse volunt et delectare poetae.
Plato etiam poetas vitae humanae magistros appellat.
Harum vero omnium scientiarum iam nos semina in Marone contineri ostendimus in fine 115. II totoque libro III. Ostendimus enim et in heroe ipso, et in ceteris personis omnia officia vitae humanae; monstravimus enim omnes actiones possibiles earumque exigentias. Insuper et vitiosas examinavimus, quas etiam poetae exprimere necesse habent ad avertendum ab eis legentium animum. Superesset tantum, ut fines bonorum et malorum accuratius examinemus, sic enim tota ethica ex officiis et finibus constaret nobis, totaque insuper politica, oeconomica etc. Sed satis est, si id privatim exopendas in poenis variis lib. VI descriptis, quas patiuntur varii scelerati, praemiisque variis diversorum bonorum per Elysios campos. Nunc tibi tantum breviter capita quaedam ex Homero totius ethicae suggeram.
Ethica
1. Superiorem partem in homine inferiori debere reluctari expende Illiad. A 193, ubi Achilli dubie irascenti occurrit Minerva, id est ratio. Expende ett Odys. u 18, Illiad. T 65, Illiad. I 108, Illiad. C 130.
2. Sententias variorum philosophorum de felicitate beataque vita: Epicureorum habes expressam in sermonibus et colloquiis conviviorum in Odyssea, Stoicorum vero et Peripateticorum tota reliqua poesi.
3. De patientia eorum et tolerantia, quae a deo immittunturr Illiad. O 103, Iliad. O , 126.
4. De gloriae honesta cupiditate: Illiad. M 322.
5. De sapiendo in prosperis: Odys. J 324.
Generatim vero animadverte, cum homo participet naturam et divinam, et belluinam: divinam iuxta rationis imperium et partem superiorem, belluinam iuxta appetitum et partem inferiorem, sapientissime et ethice plane inducere et Maronem, et Homerum virtuose operantes vel iuxta superiorem partem heroes, vel homines similes diis, vel certe agentes auxilio deorum, Ulixem Minervam, Priamum Mercurii, Aeneam Veneris etc. Ideoque et Homerus agentes virtuose comparat cum diis Illiad. B 167, sicut et Maro quietum Aeneae animum Apollini in IV comparat, at vero, e contra, vitiose agentes et iuxta inferiorem partem uterque semper comparat cum bestiis, v. g. Homerus iracundos cum pantheris: Illiad. K 474 et Illiad. R 20, immoderate dolentes lusciniae: Odys. p 217; sicut et Maro irascentem Turnum initio XII leoni et tauro, timidos lupo fugienti in silvas, cupidos vero et feroces lupo raptori.
Oeconomica
In hac innumera dici possent. De educatione liberorum illud insigne Maronis 116. IX:
Non ita me genitor bellis assuetus Opheltes
Argolicmn terrorem inter bellique labores
Sublatum erudiit...
Diligens pater est Euander, qui filium, etiamsi unicum, fortissimo imperatori instituendum tradit:
... sub te tolerare magistro
Militiam et grave Martis opus, tua cernere facta
Assuescat primis et te miretur ab annis.
Officia vero coniugum, patris, matris, liberorum, fratrum, sororum, curam domus, familiae habes apud Maronem luculentissime. Expende tamen et apud Homerum Penelopem, Telemachum, Ulixem, et sigillatim uxores non debere scire arcana maritorum: Illiad. A 544. Cetera vero officia mixtim expender Illiad. D 476, Illiad. X 309, Illiad. W 768, Odys. r 264, Odys. b 226. Maior tamen in his universalitas apud Maronem et varietas. Dido enim sola regina sine marito, Euander solus rex sine coniuge, Latinus uxoratus; rursus Latinus unicam filiam, Euander unicum filium habet, Helenus in III nullum. Hoc ad varietatem in omni statu oeconomicae efformandam fecit vates.
Politica
Patet ipsa per se latissime in Marone. Homerum addo, quem Maroni compares! Omnes ergo rei publicae formas docet: 1. Monarchiam, seu regnum, tamquam praecipuam et optimam rei publicae formam tota commendat poesi. Mirare illud: Iliad. A 194! 2. Optimatum dominationem: Odys. J 410.
3. Popularem potestatem Illiad. S 490. Contra vero vitia singularum partium ostendit: tyrannidem regno oppositam: Odys. s 84, paucorum potentiam contra optimates: Odys. a 247, plebis autem dominationem et furorem saepe.
Duas rursus quasi facies rerum publicarum in clipeo Achillis: Illiad. S , unam pacatam et serenam, alteram militarem et actuosam per duas civitates effictas commonstrat. De publico consilio rursus docet: Illiad. B 53, de vigilantia principis: Illiad. B 22, de oboedientia civium: Illiad. B 186, qualis rex debeat esse: Odys. b 234, Odys. d 690. Subtilius tamen multa Maro noster, ut de acquirendis regnis per affinitates et connubia, lib. VII de Lavinia scribens:
Multi illam magno e Latio totaque petebant
Hesperia...,
de foederibus et vicinitatibus principum ambiendis lib. VIII, de sequelis politicis sagacissima illa:
Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
Insequitur; mox si pellant, nil afore credunt,
Quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant.
Religiosiorem etiam politicam, quam Homerus, fecit Maro. Pugnat enim non tam pro regno Aeneas, quam pro religione propaganda lib. I:
Inferretque deos Latio...
Sacra deosque dabo... (lib. XII).
Primos deos, ut auctores, ita participes vult regni:
Dis sedem exiguam patriis litusque rogamus
Innocuum...
Uterque autem et Homerus Graecos, et Maro Troianos sacrificantes, templa vel aras diis statuentes, canentes superis introducunt. Quod in politica prima religionis causa est.
Strategotica, sive scientia militaris
Iam plurima ostendimus ex Marone lib. II. Addo nunc militarem cautelam lib. IX:
Namque ita discedens praecepcrat optimus armis
Aeneas:...
Neu struere auderent aciem, neu credere campo;
Castra modo et tutos servarent aggere muros.
Haec est illa bellandi ratio Belgica, qua usus hostis etiam patriam nostram pessumdat. Expende ibidem lib. IX vigilantiam Troianorum, opera Rutulorum: testudinem, scalas, fossas, pontes, propugnacula, fossarum impletionem per sarmenta! Expende et apud Homerum primo loco equitatum poni in exercitu Iliad. D 296, utrimque esse ductores et in fronte exercitus, et in tergo, in medio vero debere esse regem: apud Maronem initio IX, et apud Homerum: Iliad.
Ι 84, Iliad. Δ 283, Iliad. Θ 233 et Iliad. L initio. Haec fuit causa, cur nonnulli sapientissimi imperatores in castris vel oppugnantes, vel obsessi culcitrae loco alii Homerum, plures autem Maronem in somno habuerint meritoque Aelianus, qui scripsit de instruendis aciebus, ait Stratoclem, Hermiam et Frontinum, praecepta militaria hausisse ex Homero, quae in unum collecta conscripserunt.