Numerus quoque mirum in modum actionem illustrat. Conatum enim et vim, et energiam repraesentat:
Bis Tusci Rutulos egere...
Bis reiecti armis...
Habet autem gratiam, cum huiusmodi conatum non sequitur effectus (lib. II):
... quater ipso in limine portae
Constitit atque utero sonitum quater arma dedere;
Pergimus immemores tamen...
Sic moriens Dido ter frustra e stratis erigitur, ter frustra Aeneas Creusam in II et Anchisem in VI amplectitur, ter Mezentius frustra obequitat Aeneam, ter Daedalus effingit Icarum.
Illustrat etiam numerus et ceteras res, non solam actionem:
... templum ... centum sublimc colunmis.
Quinquaginta intus famulae...
Lorica trilex, septies compactum scutum etc.