Cum his connexionem magnam habet actio heroica. Civilis enim communiter est, sive prudentiam spectes, sive praxim eo modo, quo in Iliade et Odyssea tractanda. Quare stipanda erit duplici universalitate horum, collectiva et 15 distributiva.
Rex seu princeps
Vitiosus, hoc est cunctator, irresolutus, malorum impendentium non tam prudens, quam suspicax ad imitationem Latini regis. Pessimus vero crudelis et impius in suos ideoque etiam infelix in Mezentio. Impius in deos et homines, iniurius, inconsideratus in Turno. Optimus vero omni ex parte, ut lib. superiore ostendimus, in Aenea.
Imperator
Vitiosus item in Tumo inconsiderationis, iniustitiae ceterorumque vitiorum arguetur. Optimus vero in Aenea item cernitur.
Senator et senatus
Boni quidem actiones Venulus exhibet, hoc est fidelis, in publicis periculis imperteiriti, strenui:
Atque iter emensi casus superavimus onmes.
Vitiosi vero, hoc est invidi, privatae rei studentis, prave eloquentis, ignavi, seditiosi, non tam prudentis, quam astuti actiones exhibet Drances in XI. Universim vero senatus mores illi, hoc est moras trahentes, contentiosi in XI:
Vix ea legali variusque per ora cucurrit
Ausonidum turbata fremor...
et paulo post:
Illi haec inter se variis de rebus agebant
Certantes...
Reliquus magistratus
Repraesentatus est lib. IX in Mnestheo et Seresto,
Quos pater Aeneas, si quando adversa vocarent,
Rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros.
Iudex
Hunc exhibet taciturnum, patientem auscultationis, indifferentem in utramque partem ad imitationem Iovis initio X, coram quo disceptant Iuno etVenus:
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo.
Ordo patricius et nobilium
Horum indifferenter actiones exhibitas habes in Pallante, Lauso, Ascanio ceterisque. Exhibet vero actiones eorum, quae spem quandam perfectionis promittant ad principatum necessariae. Nobilium vero actiones paulo ante exposuimus. Sunt autem magnanimae de rebus arduis, spirant aemulationem, quod potissimum in tribus conflictibus aspicies X, XI, XII.
Ordo plebeius
Plebs seditiosa est, qualem habes contra Turnum insurgentem lib. XI. Discors praeterea:
Scinditur incertum studia in contraria vulgus,
subitae in adversis paenitentiae:
Hic matres ... puerique parentibus orbi
Dirum exsecrantur helium Tunuque hymenaeos.
Insuper inconstantissimum genus mortalium:
Ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.
Qui sibi iam requiem pugnae...
... nunc arma volunt foedusque precantur
Exstinctum...