CAPUT XI

POSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR AB OFFICIO

Actio herois magna trahit secum reliquas alias sibi subordinatas, eas autem maxime, quae assignantur personis ipsi heroi subordinatis. In his autem et collective, et distributive procedendum universaliter. Incipiamus vero a maximo officio!

Sacerdos

Huius actiones lib. II capite paenultimo in Aenea expressimus, reliquas autem lib. III cap. 7 sub titulo rituum. Sed praeter illa considera in VI Corynaeum sacerdotem et contionantem:

... dixitque novissima verba,

et aqua lustrali utentem. Vestitum habes exquisitissimum in Chloreo lib. XI. Actiones sacerdotales antistitarum habes in Calybe lib. VII:

Cura tibi divum effigies et templa tueri.

Contemplare et Laocoontem in II!

Augur

Hunc expressimus in Aenea perfectum. Vitiosum vero habes lib. XII in Tolumnio. Is enim leviter viso augurio primus concitat equum in Troianos violato foedere. Placet zelus Corynaei in XII proprius huic officio:

... torrem Corynaeus ab ara
Corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti
Occupat os flammis, olli ingens barba reluxit
Nidoremque ambusta dedit.

Legatus

Habes illum in nioneo sene, ferente munera, iurante, praeferente oleae ramum. Considera et Venulum lib. XI!

Paedagogus principis

Eodem lib. repraesentatus est in Acoete et fidelissimus, et principis amantissimus.

Armiger

In Achate relucet et assiduus, et alacer ad obsequia lib. I, X et XII.

Miles

Huius plura vitia quam virtutes.

1. enim athei plerumque, et hos expressit contemptor divum Mezentius.

2. blasphemi insuper; idem ergo in X:

Dextra mihi deus et telum, quod missile libro.

3. luxu gaudent suntque plerumque ebriosi. Hos exhibet ille, qui in IX

... magnum ... se post cratera tegebat

quique

... vino somnoque sepulti.

Proinde et Tarchon in XI suis exprobrat

Expectare dapes et lautae fercula mensae.

4. in Venerem soluti. Ideo in eosdem invehitur idem:

At non in Venerem segues noctumaque bella.

5. rapaces et praedones. Hos exprimit:

Armati terram exercent semperque recentes
Convectare iuvat praedas et vivere rapto.

An non videtur tibi Podolios nostros velites expressisse?

6. contumeliosi expressi lib. IX in Remulo vociferante

... digna atque indigna relatu.

7. timidos vero lib. IX expressit in Rhoeto.

8. in Abari furaces.

9. impios et pactum cum daemone habentes mediis characteribus in Messapo:

Quem neque fas igni euiquam, nec stemere ferro.


CAPUT X

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT XII