CAPUT IX

POSSIBILES ACTIONES UT EMOUNTUR A COMPLEXIONE

 

Hic quoque possibilium actionum exigentiae fons non est contemnendus. Apte enim non ad sexum tantum aut aetatem, aut nationem, sed etiam ad complexionem agimus. Haec omnia divinus Maro.

I. Optimam complexionem, sanguineam et melancholicam, expressit in Aenea. Facit enim pium, misericordem, facilem et dum Veneris filium fingit sanguineum canit. Melancholiam tamen cum moderata cholera attnbuit, tamquam heroi necessaria. Ideoque in II fingit somniantem de Hectore et in ipso fortitudinis simulacro evigilantem, ut ille, quem Miltiadis tropaea dormire non sinebant.

II. Cholericam et melancholicam cum suis actionibus in Turno ad vivum expressit. Somniat ergo de Furiis in VII deque facibus et igne. Illa vero quanta:

Arma amens fremit arma toro tectisque requirit,
Saevit amor ferri et scelerata insania belli,
Ira super...

Vel:

Ardentes oculorum orbes ad moenia torsit.

Lupo ergo eum, hoc est cholerico et melancholico animali, in IX comparat. Expende initium XII, in quo ad vivum actiones huius complexionis repraesentat:

... implacabilis ardet
... agitur furiis totoque ardentis ab ore
Scintillae absistunti oculis micat acribus ignis.

At

Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,

quasi non sponte suscitaretur et illo spontaneo naturae impetu, sed per ratiocinationem. Quare subdit statim:

Oblato gaudens componi foedere bellum.

III. Melancholicam et cholericam repraesentavit in Caco; et furacem enim, et astutum exhibuit. Hi enim mores huiusce complexionis. Quam ut insinuaret, in Caco fuisse et fumum vomentem, et ignes finxit in VIII.

IV. Sanguineam et cholericam in Euryalo et Ascanio effinxit. Huius signum flamma illa est in II circa caput et quod in VIII dicit:

...patriumque aperitur vertice sidus.

V. Cholericam et sanguineam in Niso imitatus est. Magna ergo audet et simul magnus miles et amicus est.

Aut pugnam, aut aliquid iam dudum invadere magnum
Mens agitat mihi.

VI. Phlegmaticam et melancholicam in Latino rege exhibuit. Huic complexioni cunctabundae actiones propriae sunt, animus dubius et perplexus, omnia timens. Eius ergo culpa et cunctatione et bellum est educatom, sicut irresolutio, Turnone an Aeneae Laviniam traderet, et quaedam animi pusillanimitas excitaverat.

Ceteras complexionum coordinationes neque nobis hic, neque ulli poetae persequi opus est in epica, quoad quidem phlegma attinet. Maxime enim haec complexio exsulare debet ab actione magna heroica. Nam neque in ipso heroe debet esse, neque si in ceteris sit, quidquam ad rem pertinebit. Neque enim serio iuvat actionem herois, neque impedit et parum negotiosa est. Epos autem maxime fervorem actionum exigit.

 


CAPUT VIII

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT X