CAPUT VII

POSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR A RITU, CONSUETUDINE CAERIMONIA, PRAESCRIPTO VEL LEGE

Haec, quae diximus, omnia sunt sibi confinia. Videndum autem primo, ut omnia actionum genera universalitatem suam ex his et regulam accipiant omniaque earum actionum genera ab epico tractentur, singula autem individua earum actionum iuxta suam perfectionem specificam universalem. De his autem hoc ordine speculamur:

Consuetudines, seu ritus sacri

Has alii caerimonias vocant. Harum autem exhibendarum universaliter accipe a divino Marone exemplum!

1. Apotheoses, seu deorum consecrationes. Has sparsim habes, sed illam expende in Latini sermone lib. VII:

Hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum
Aurea nunc solio stellantis regia caeli
Accipit et numerum divorum altaribus implet.

2. Statuas sacras et imagines collocandi disce ex superiore paulo loco:

Ipse quirinali lituo...
Quin etiam veterum effigies...

3. Aras statuendi disce ex V et aliunde creberrime; ex I illud expende:

... ubi centum altaribus illi
Ture calent arae sertisque recentibus halant.

4. Templa aedificandi disce ex VII:

Templum augustum, ingens...,

et exactius ex I, ubi templum Didonis exquisitissime describitur eiusque materia, forma,

... donis opulentum et numine divae.

5. loco sequuntur sacrificia. Haec frequentissima omnibus diis exhibita habes in Aeneide.

6. Libationes lib. V Neptuno, lib. VII omnibus diis. Haec vero omnia cum circumstantiis et determinatis actionibus describit:

Sic deinde effatus frondenti tempora lauro
Implicat...

Cetera vide in VIII, cum haustam e Tiberi aquam palmis suffert! Ceteras vero caerimonias semper Vergilius indicat particula: rite.

7. Actiones exsequiarum Miseni in VI, ubi brevissime exhibet morem vetustum pyrae quadratae, frondibus et cupresso praetextae, arma superposita, ablutionem corporis et unctionem, purpureae vestis (miles enim sepeliebatur) super feretrum inductionem, faces aversas, dapes, tura, cineres vino ablutos, ternam aquae lustralis aspersionem, tubae et remi impositionem, tumuli non inscripti quidem, sed dicti Misenus celebritatem. Mirare ibi brevitatem et rerum densitatem in Vergilio!

8. Sacrificii funebris habes ideam in V.

9. Ludos sacros habes in III:

Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.

Consuetudines et praescripta civilia

1. Regis eligendi et coronandi habes ideam in VII:

Hic sceptra accipere et primos attollere fasces.

Coronationis vero caerimonias:

... parvaque sedebat
Succinctus trabea laevaque ancile gerebat

Coronam cum sui origine eiusque non nisi in rebus publicis usum habes in XII in persona Latini:

... cui tempora circum
Aurati his sex radii fulgentia cingunti
Solis avi specimen.

Docuimus enim in Antiquitatibus Noam fuisse Ianum, Bacchum et Solem, vel potius hos omnes idem esse in Noa. Constat autem inventionem coronae Soli, Baccho et Iano attributam fuisse. Hanc vero invenisse quoque Noam primumque usum fuisse et Berosus testatur, et Fabius Pictor addit praeterea eum invenisse usum duodecim fascium. Atque adeo hunc locum primi, ni fallor illustramus, ut intellegatur Latinus usus fuisse corona duodecim radiorum ad imitationem longinquissimi ante se avi Noemi, quem ibidem in fabula Solis docuimus primum regnasse in Italia. Eum enim Berosus appellat Ianum expresse, ceteri vero historici appellant Ogygem et Sagam, et Saturnum, et Iovem, quod et Berosus fecit.

2. Comitia celebrandi habes consuetudinem in XI et vitia comitiorum et quoad tempus (iam enim indutiae exspirarant), et quoad moram temporis (interea enim Aeneas acies movebat), et quoad proprium consultantium vitium, contentionem:

Illi haec inter se variis de rebus agebant
Certantes...

3. Legatos qua mittendi, qua expediendi habes in VII morem. Considera ignota in veste Troianos ire, hoc est in patriat, ramum olivae praetendere, munera ferre! Neque minus Latinus munera remittit.

4. Foedera sanciendi exactissimas accipe caerimonias lib. XII! Ponuntur arae communibus diis, aqua, ignis affertur, coeunt principes, spatium medium datur arma deponuntur. Principes insigniter ornati sunt. Fit sacrificium suis. Libatur, iuratur, arae tanguntur. Per sceptra iuratur certa formula.

5. Belli indicendi mos cum suis actionibus exquisite descriptus est in VII.

Mos erat Hesperio in Latio,

ut belli portae, seu Ianii aperirentur a consule. Expende cetera!

6. Oracula petendi et accipiendi dubiis in rei publicae rebus habes aliquoties in VII, III et alibi consuetudmem.

7. Ludum equestrem, navalem iaculatorium, caestuum ceterosque omnes habes in V.

8. Publicam aedificandi urbem vel metropolim fundandi actiones omnes habes in I; ubi obstupesces singularem Maronis diligentiam et totius politicae rationis circa rem civilem instituendam miram peritiam:

Instant ardentes Tyrii; pars ducere muros
Molirique arcem et manibus subvolvere saxa,
Pars optare locum tecto et concludere sulco.

Urbem enim aratro designabant, ut diximus in Antiquitatibus et ut ipse rursus Aeneas in V designat. Haec vero est materia civitatis. Nunc formam aspice:

Iura magistratusque legunt sanctumque senatum.

Mirare maiestatem! Enumerat enim singula civitatis ornamentat portus, theatra, columnas, scaenas, templa. Prodigium etiam fundamentis urbis addit:

... caput aeris equi...,

inde picturas historiae doctrina commendabiles, tum animam ipsam urbis:

Indicitque forum et patribus dat iura vocatis.
Iura dabat legesque viris operumque laborem
Partibus aequabat iustis aut sorte trahebat

Hae sunt publicae consuetudines profanae in pace. Aliae vero sunt in bello.

Consuetudines militares

Harum omnium actiones habes in Marone ad vivum expressas.

1. Lustrationem campestrem habes in fine VII luculentam. Cuius initio expende et apparatum ipsum bellicum:

Quinque adeo magnae positis incudibus urbes
Tela novant...

Lustrationem vero navalem habes initio X et in fine VIII.

2. Delectum ipsum, seu iter ad castra, habes in fine VIII.

3. Comitia militaria habes in IX:

Ductores Teucrum primi et delecta iuventus
Consilium summis regni de rebus habebant...
Stant longis annixi hastis et scuta tenentes
Castrorum et campi medio...

Adverte vero magnum Maronis iudicium, qui comitiola haec non nisi absente Aenea instituit ne quidquam prudentiae praesentis derogaret!

4. Stationes et vigilias habes ibidem. Obsidentium quidem:

Purpurei cristis iuvenes auroque corusci
Discurrunt variantque vices...

Et ut ebriosorum militum licentiam exprimeret, addit:

... fusique per herbam
Indulgent vino et vertunt crateras aënos.
... noctem custodia ducit
Insomnem ludo.

Obsessorum vero:

Omnis per muros legio sortita periclum
Excubat exercetque vices...
...illi

Succedunt servantque vices statione relicta.

5. Cantum etiam militarem attigit, seu paeana, in fine VII:

Ibant aequati numero regemque canebant.

6. Morem accipiendarum indutiarum accipe in XI sepeliendorum causa!

7. Caerimonias militaris funeris et communes etiam principum ibidem habes lib. XI: Iliadum processionem, tunsionem pectorum, fletum, pyras communes, discursum armatorum, acclamationes clangorem tubarum spoliorum concremationem, sacrificia, gestationem inversorum armorum.

8. Morem supplicationis instituendae belli tempore habes lib. XI, praecipue per matronas

Succedunt matres et templum ture vaporant.

Ceterus enim sexus armis occupari debet.

9. Triumphi morem veteris habes in VIII:

... scutorumque incendi victor acervos.

Vetustissimus enim hic triumphi mos etiam in Sacris libris legitur (David): Arma conteret et scuta comburet igni. Recentioris vero triumphi formam habes ibidem in clipeo:

At Caesari triplici invectus Romana triumpho
Moenia, dis Italis votum irnmortale sacrabat.

Expende ulterius: ter centum delubra laetitiam populi, ludos, applausus, matrum choros, aras, sacrificia, spolia templis appensa, captas urbes, manubias, Euphratem vinctum, Rhenum, Araxem! Habes simile quid lib. VI:

Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho.

10. Tropaei militaris actionem habes initio XI.

11. Actiones belli obsidionalis, seu oppugnationis et propugnationis, habes lib IX.

12. Proelium campestre habes lib. X et XII

13. Proelia levia habes in fine lib. XI.

14. Stratagemata, quae furta belli vocat Maro, habes lib. XI.

15. Actionem duelli habes in fine XII.

16. Expugnationem urbis habes lib. II.

17. Castrorum positionem habes lib. VII.

18. Rationem minoris munitionis habes lib. IX:

... pontesque et propugnacula iungunt.

19. Incensionem urbis habes in XII. Incensionem classis tentatam habes initio IX.

20. Actiones exploratorum habes bis lib. IX.

21. Irruptionem castrorum habes liK IX per Turnum factam aperte, occulte vero per Nisum et Euryalum.

22. Victoriam habes lib. 11, lib. IX, X, XI, XII.

23. Morem post victoriam claudendi templum Iani habes in 1:

... dirae ferro et compagibus arctis
Claudentur belli portae.

Consuetudines, seu mores sociales

1. Salutandi actionem Pallantis habes in VIII.

2. Convivio excipiendi habes ibidem, sed exactius lib. I, illud ductum ex antiquitate:

... et vina coronant
et illud:
... et vina reponite mensis!

3. Morem propinandi et praebibendi:

Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
Implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
A Belo soliti...
Post alii proceres...

Datur etiam aqua manibus abluendis

... et tonsis mantilia villis.

Denique quid non ad consuetudinem omnem? Habes et duas publicas audientias quas vocant Altera in VII a Latino:

... Ille intra tecta vocari
Praecipit et medius solio considit avito,

altera lib. I in templo a Didone. Cetera vide privatim!

Consuetudines domesticae

E castris, templo, civitate, palatio, aliena domo in nostram veniemus. Eam, si sumus principes, habemus in lib. I apud Didonem:

Qumquaginta intus famulae, quibus ordine longo
Cura penum struere...

Si pauperiores sumus, habemus domus consuetudinem in VIII:

... femina primumi
Cui tolerare colo vitam tenuique Minerva
Impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes
Noctem addens operi famulasque ad lumina longo
Exereet penso, castum ut servare cubile
Coniugis et possit parvos educere gnatos.

Huc Achates pertinet excudens scintillas ex silice, huc Troianorum ceteri epulas apparantes, huc Iliades consuentes vestes, huc Galaesus, in silvis scindens fissile robur Tyrrhus, ceteraque domestica ibidem.


CAPUT VI

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VIII