CAPUT IV

POSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR AB AETATE

 

Poeta disponere debet ita actionem magnanam, ut in ea cuiuslibet aetatis actiones bonas vel vitiosas exprimat Hoc facilius exemplo Maronis addisces, quod tibi mixtim virtuosas vitiosis permiscendo actiones proponemus.

1. Puerilium actionum vix capax epopoeia est ob maiestatem sibi propriam. Parcissime tamen, ut Scaliger observavit, Maro eas in IV attigit:

... si quis mihi parvulus aula
Luderet Aeneas.

2. Adultior puertitia, ut Horatius ait De arte poetica,

Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi,

quod imitatus Maro in Ascanio lib. IV:

At puer Ascanius mediis in vallibus acri
Gaudet equo...

Haec enim laus est eius aetatis. At in VII:

Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus
Exercentur equis domitantque in pulvere currus
Aut acres tendunt arcus, aut lenta lacertis
Spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt.

Hic adolescentiam instituit Maro. Ipse etiam iam adultior Ascanius lib. V equestre certamen Troiae exercet, maturior autem in VII configit cervum, quem antea tantum sectabatur, tum iam grandior in IX Numanum interficit. Postremo in X educit eum e castris poeta. Placet et illa virtus adolescentis, cum seriam fingit sollicitudinem in procuranda re publica, simulque agilitas quaedam. Ut enim in V visum est navium incendium,

Primus... cursus ut laetus equestres
Ducebat, sic acer equo turbata petivit
Castra...
‘Quis furor iste novus...
...vestras spes uritis...’

Illud vero et prudentiam demonstrat, sed in confinio quodam puerilitatis versantem et fervore iuvenili immixtam:

...galeam ante pedes proiecit inanem.

Vitiosam vero extremam pueritiam expressit lib. II in Polite fugiente Pyrrhum.

3. Ipsam adolescentiam oportebit saepius longe poetam imitari. Est enim iam maturior aetas, dignior epica poesi. Sed et haec, sicut in confinio maturitatis versatur, ita etiam in verae solidaeque virtutis. Concupiscit enim aliquid et statim contemnit, antevertit impetus deliberationi, facta verbis, honorem exigit potius, quam vindicat, contemnit alios, odit monentes, laudatori favet, utile neglegit, multa, quae necdum habet, aliis promittit, multum credit, maiora se praesumit, libenter amicitias contrahit, nihil denique mediocre habet. Vide, quam haec omnia recte Maro! Euryalus enim maturior adolescens in IX libenter cum Niso coniungitur maturiore, in V vero neutiquam se neglegunt. Inconsiderationem adolescentiae notavit vates:

Et galea Euryalum...
Prodidit immemorem...

Se maiora praesumentes notavit et credulos, cum sibi rem difficilem a Niso persuaderi sinit. Neque minus illa:

Est hic, est animus lucis contemptor...

Vide deinde, quam intemperantius se in caede Rutulorum gerit:

Nec minor Euryali caedes...

Maiora ergo se faciebat, quia paria Niso, unde illum Nisus debuit monere:

Absistamus, ait, etc.

Cetera in Ascanio vide! Donat iam, quae nondum habet:

Vidisti quo Tumus equo, quibus ibat in armis
Aureus? ipsum illum, clipeum cristasque rubentes.

Sed vide immoderatam adolescentum liberalitatem et opum neglegentiam: praeter auri duo talenta duo pocula, duos tripodas, craterem, galeam et clipeum Turni, servas duodecim, captivos duodecim, armaturas duodecim, ipsum etiam regium fundum donat. Ubi reliqua adolescentiae vitia vides. At senex Aletes tacet ad haec et tamquam parcus sola illos laude muneratur. Hic adverte iudicium poetae praeterea, quod Nisus ad promissa tacet admittitque illa! At Euryalus:

... sed te super omnia dona
Unum oro...

Triplicem ergo hic aetatem expressit Maro. Neque illud omitto credulum expressum adolescentem et amicitiarum studiosum in alloquente Ascanio Euryalum:

... tibi maxima rerum
Verborumque fides.

Uno verbo communissimum illud praeceptum sit in epica poesi debere tantum actiones quodammodo indifferentes adolescentum poni, quae non tam virtutem solidam, quam potius florem virtutis ostendant.

4. Iuventus, quam ultra tricesimum annum prorogant auctores, necdum etiam matura satis est; ferox enim, violenta, praeceps magisque ardens, quam urens. Extrema laudum est, quod sit cupida gloriae, prompta. Quae omnia in Turno, cum

Ardentes oculorum orbes ad moenia torsit,

in Lauso, cum audet cum Aenea concurere. Confinia tamen virtutum magnarum propiora expressa habes in rebus strenue gestis utriusque. Ferociam vero expressit lib. V Gyas. Nam et immeritum Menoetem deturbat a navi, irascitur, lacrimatur

Oblitus decorisque sui sociumque salutis,

et temere ipse regit navem ideoque eam vix non amittit.

5. Virilem aetatem omnibus virtutibus cumulatam in Aenea, ut dixi, expressit, in Tarchonte vitiosam, in Mezentio ceterisquei de quibus postea. Haec enim propria aetas est heroico poetae.

6. Senilis aetas imitanda erit epico. Haec quoque naturae vi vitia multis virtutibus mixta habet. Parum enim sperant senes, sola praeterita laudant in iisque garruli sunt, ut Euander in VIII:

O mihi praeteritos referat si luppiter annos!

Entellus in V de se ipso:

... his ego suetus,
Dum melior vires sanguis dabat.

Parci sunt gaudentque datis. Unde etiam rex ipse Latinus:

Munera nec sperno...

Pertinaces sunt et importuni seque prudentissimos putant et tamen decipiuntur. Quare in ipso periculi puncto morosus est Anchises disputatque de fuga cum Aenea in II, et in III errat in Cretam iubens navigare:

Seque novo veterum deceptum errore locorum.

Haec vitia. Virtutes illae: moderati sunt:

Olli respondit pacato corde Latinuss;

consilium illis et sapientia inest Expende enim eiusdem orationem lib. XII ad Turnum! Sed interdum conviciis incessunt iuvenes, sicut Neoptolemum Priamus:

At non ille, satum quo te mentiris, Achilles.

Tardi sunt, sed hoc cavent pericula. Sic Latinus fecit lib. XI in foederibus sanciendis.


CAPUT III

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT V