EPITAPHIUM
D. JOANNI STARECHOWSKI
Hunc, longaeve senex, gemini tua pignora fratres
Dant tibi, quem potius acciperent, tumulum,
Et Starechoyium sculpsere in marmore nomen,
Quod spectantum animos altius effodiat.
Hic arma, hic trabeam, est qui suspirabit in illo
Herculeos nutus munificamque manum.
Hic alia atque alia. At tu, maesta Podolia, semper
Omnia, quae reliqui singula, sola gemes.