NA TEGOŻ DRUGI OBRAZ

 

Haec sunt eximii, quae cernis, principis ora

Inclita, Sauromatas qui regit indomitos.

Aspice: perparvae licet insint picta tabellae,

Bellicum, ut exhalent imperiosa, decus.

Falleris, o hospes, tamen, huic si fingere perstas

Ex vultu mores ingeniumque ferox.

Nil clementius hoc, nil doctius, hunc et alumnum

Non Martis, verum Palladis esse scias.

 


RYTMY ABO WIERSZE POLSKIE