2
Terra tegat carnem; sit vermibus illius esca,
In cineres abeat, quod fuit ante cinis!
Ad te, summe Deus, contendit spiritus, illum
Reddo tibi; redeat, venerat unde prius!
Ambitio, spes, cura, labor, luxus, dolor et mens,
Rebus in humanis irrequieta, vale!
Solvor ab his in bis dena trieteride et una
Illecebris, durus quae mihi carcer erant.
Vivimus incerti; postquam procul esse putabis
Et minime reris fata venire solent.
Tu, qui securus vis vivere, mortuus esto
Mundo et in hoc dubio turbine vive Deo!