VITA IOANNIS DANTISCI
Iam tandem tibi, terra, Vale! mihi dicere mens est,
Pertaesus vitae tempore dura meae.
Hactenus hic vixi, per multa volumina rerum
Versatus, requies nec fuit ulla mihi,
Anxietas, aerumna, dolor me saepe rotarunt
Et mihi saepe dies nox et amara fuit.
Et niveis parvum, sed ab atris linquo lapillis
Non parvum cumulum, quem tibi signa dabunt.
Canities louge ante diem mea tempora texit,
Quam nimius labor et sollicitudo dedit.
Hanc non ambitio fecit, non ardor habendi,
Credita sed fidei res aliena meae.
A puero nam sorte mea contentus, habebam
Tunc et in exili condicione satis.
At postquam me litterulis abstraxerat aula,
Servire et iussit regibus illa tribus,
Multis me implicuit per mille negotia curis,
In quibus est vitae pars bona fracta meae.
Quae tum sim passus, per quae discrimina saepe
lactatus, sat sum conscius ipse mihi.
Quot terras et quot pergravimus aequoris undas,
Et Solyma, Hesperia ac utraque testis erit.
Pannonis ora duplex mihi visa fuique Viennae,
Conventus regum cum gravis ille foret.
Caesaris huius avus victor cum bella superbis
Cum Venetis gereret, qui tria regra tenent,
Nuntius in castris fueram, ter missus ad illos,
Et certa pacem condicione dedi.
Quae prope tunc Athesim, docti partiamque Catulli
Sustinui, non est, cur memorare iuvat.
Transeo, quae gelidis sum passus in Alpibus et quae
Saeptus ab armatis non semel agricolis.
Ad Belgas tandem vectus; permiserat hinc me
Annis transactis caesar abire tribus
Cum fessus redii, mora parva dabatur; eundum
Rursus erat, quo rex iussit abire meus.
Primores iterum toties mittebar ad orbis;
Hic fuit officii mens fideique memor.
Cuncta nihil veritus promissa fideliter egi,
In quibus incussit res mihi nulla metum.
Audivit triplici me cinctus papa tiara
Et prope cardinei turba sacrata chori.
Hoc tum Felsinea, quo tempore Carolus orbis
Imperium cepit Quintus, in urbe fui.
Testis erit facili currens rnea carmine silva,
Quam dolor extorsit temporis ille mali.
Ardua tractavi mandata nec utile honesto
Umquam praeposui; res facit ipsa fidem:
Non redii dives, peregrini debitor aeris,
Impendique, fuit quod mihi cumque datum.
Sic per bis senos orator regius annos
Missus in Hispana ter regione fui.
Vidimus et Danum, Gallos regemque Britannum
Et tot Germanos Italiaeque duces,
Saepe mihi fuerat per aperta pericula eundum
Et clam dispositas saepe per insidias,
Per montes, valles, per plana, per invia saxa,
Per rapidos fluvios, per vada, stagna, lacus,
Non solum pacis, sed diri tempore belli,
Per cuneos equitum, per peditumque gloibos,
Seu pestis, sibe aestus erat, seu frigora, venti,
Non intermisi pergere libere iter.
Quid memoro recolens incommoda multa viarum
Per pluvios aut per sole liquante nives.
Tot vel ab hispitibus per diversoria fraudes
Plus avidi, quam sunt, cum fremuere, lupi?
Non sat erant umquam data magna viatica nostra
Atque effluxit et hoc, quod mihi fenus erat.
Nuntius afuerat, puto, nemo diutius umquam,
Scilicet a patria tam regione procul.
Et quod non fuerim fortassis inutilis, ipsa
— Invidia hic absit! — res bene gesta docet.
Inscius atque absens post factus episcopus aulam
Deserui redieras spesque quietis erat.
Meque Deo totum dedidi sacrisque dicavi
Commutans vitae, quod fuit ante, genus.
Et statui iustam nulli certaminis ansam
Praebere et pacis commoditate frui.
Hoc studium mihi semper erat prodesse, nocere
Nulli, dissidii prorsus habere nihil.
Quod nec fama negat, vestigia nostra secuta,
Nec, qui me noscunt, secius esse sciunt.
Principibus magnisque viris, doctisque, probisque
Convixi fugiens, quos mala vita tenet.
Hinc et amicitias nactus, socios et amicos.
Qui me tot scriptis visere saepe solent.
Intes quos procul est magnus Cortesius ille,
Qui mundi reperit regna tot ampla novi.
Ultra aequatorem Capricorni sidus adusque
Imperat estque mei tam procul ille memor.
Non me fastidire solent regesque, ducesque,
Doctorum pariter magna caterva virum.
Praeterea quibus et numquam sum visus, amorem
Testantur missis tam mihl saepe schedis.
Huc veniens igitur mihi cuncta quieta putavi,
Tot curis finem rebar et ipse meis.
At secus evenit; meruerunt crimina nostra.
Crimina, quae summo sunt manifesta Deo.
Pro quibus hic, o terra, tuo castigor in orbe,
Post cineres gravior ne mea poena foret.
Ignis ter nocuit, segeti neque grando pepercit,
Atra lues pecori, nunc inimicus homo.
Me tamen insontem recti mens conscia fulcit,
Sustinet afflictum meque probata fides.
Laus tibi sit, Deus o fortis, sit gloria et omnis
Gratia! Sum meritus tot mala iure pati.
Hic nihil est tuturn, firmum vereque beatum,
Vana caducaque sunt sidera, terra, fretum,
Stemma, genus, sexus, status, artes, forma, voluptas
Deliciaeque nihil, cum venit hora, iuvant.
Quid prodest tibi thesaurus collectus, avare,
Quem tibi cum lacrimis gens miseranda dedit?
Non iuvat hic feritas, vis nulla, potentia nulla;
Ibit ad infernas, pauper ut Irus, aquas.
Mors inopi levis est, sed avaris est gravis, uti
Quod nequeant partis sub Phlegethonte bonis.
Intramus nudi, nudi discedimus et quod
Pulvis erat, parvo tempore pulvis erit.
Nil sequitur, nisi quod bene vel male feceris, inde
Quivis pro meritis praemia digna feret.
Qui tutus vis hinc divesque migrare, paludis
Horrida vel Stygiae monstra timere nihil,
Fac bene, dum vivis, nulli sis causa doloris,
Cuique suum reddas, non aliena petas!
Quodque tibi fieri vis, hoc fac omnibus! Esto
Clemens in miseros supplicibusque fave!
Invideas nulli, famam nullius obumbra,
Non credas, loquitur cum mala lingua malum!
Quod summum est, praecepta Dei non neglege! In illis
Est aeterna salus et sine fine quies.
Haec qui non servat vestigia, tendit ad Orcum,
Quod sumus, heu, miseri, qui nihil hic facimus.
Felix, qui moritur sumpta baptismatis unda,
Inventus nondum criminis esse reus.
Nos annis quanto plus crescimus, impia crescunt
Delicta in nobis et genus omne mali.
lustitiam nulli facimus; quod quisquis amore
Aut odio valet, hoc iure licere putat.
Vis domina imperium nostri sibi vindicat oris
Estque bonis vis haec hostis acerba viris.
Hinc pro veraci mendax placet, hinc solet esse
Pro virtute scelus, pro ratione furor.
“Sic volo, sic iubeo" — percurrii pauperis agros
Atque per afflicti divitis ora ruit.
Immeritis titulos vendit, sacra vendit ineptis
ludiciique nihil dexterioris habet.
Fit nemo quaestor, praetor, fit nemo senator,
Ni numeret; probitas exsulat, alget, eget.
Nullus avaritiae finis; per fasque, nefasque,
Si dederis, quo vis, flectitur illa datis.
Si quis adulatur, si quis delator iniquus
Falsa refert, credit, dummodo dona ferat.
Non meritum curat factumque nec utile quaerit
Servitium, per quod commoda multa tulit.
Praefertur scutum, sic quod defenderat olim,
Armaque pacifico tempore scabra iacent.
lustitiae nusquam locus est; iniuria regnat,
Regnat et impietas perfidiaeque furor.
Dat poenas iustus, raro damnatur iniquus;
Mors datur insonti, vita necem merito.
Ius emitur — plus iuris habet, qui plus dedit — et lex
Flectitur, ut flecti cera liquata solet.
Omnia vertuntur; pietas oppressa sub ipsa
Per paucos homines impietate iacet.
Vera loqui pudor est, placet assentatio mendax;
Integritas vitium, dexteritas scelus est.
Qui simulare nequit, multis imponere, fraudes
Nectere, nunc talis nullius est pretii.
Ille valet, turpi qui novit vivere quaestu,
Omnibus et nummos accumulare modis,
Prodere, furari, furto et conquirere amicos,
Officia et dominos propitios, et opes.
Hi crescunt, magni fiunt et honoribus apti
Creduntur, fidei cum nihil intus habent.
Committunt tamen his nunc oppida, castra, tribunal;
Quae dum percipiunt, non sibi deesse solent.
His impune bonos rabida traducere lingua
Concessum est, fama cum meliore carent.
Quis feret haec virtutis amans et cultor honesti?
Cui talis nostro tempore vita placet?
Non moror hanc igitur, cum falsa calumnia victrix,
Sit virtus vitium, sit sine lege pudor.
Mens hominum perversa regit, vis cuncta gubernat.
Est ventura brevi vindicis ira Dei.
Dissolvi cupio, tibi, terraque, putre cadaver
Linquere; cum Christo, spiritus esse cupit.
Illius fiat, qua fiunt cuncta, voluntas!
In manibus sortes continet ille meas.
Post mortem scribi precor hoc epigramma sepulcro,
Quo me posteritas hicque fuisse sciat;
Hoc tibi, terra, Vale! dico non triste, vocatus
Ad vitam, cuius tempora fine carent.