AD LIBELLUM

 

De turbatis nostris temporibus

Qua te praecipitas mente, libelle,

Linquens scriniolum, quod tibi clausum

Non parvo fuerat tempore, pergens

Ad terras, homines adque remotos.

Qui vix hospitio te reputabunt

Dignum, tot variis qui modo sectis

Inter se lacerant, quae vetus illa

Patrum religio condidit olim?

 

Saevis, nonne vides, cuncta sub armis

Quam sint invia per prata, per agros,

Turbatas et ab is esse vel urbes

Munitas, quod item nemo sit ausus

Fidentes per iter figere gressus?

Nusquam tuta fides! Plena timoris

Fervent compita, Mars saevit ubique,

Multos opposuit caesaris actis,

Quae feliciter his terminat annis,

Iusto subiciens ense rebelles.

 

Accedit, populi funere regum

In sese rabie corripiuntur.

Hinc Galli trepidant hincque Britanni;

Et turbis nec ab is Sarmatis ora

Est immunis, et hoc propter utrumque

Regem, sic et eum, qui modo vita

Excessit pius et sanctus, eumque,

Qui vivus superest, rectius ut res

Regni dirigat et sceptra gubernet.

 

Qualis Pannoniis sub recutita

Pax sit gente, liquet; qualis ubique

Vicinisque locis, quae vagus Hister,

Quae per dogma recens pestifer Albis

Et Rhenus gelidis alluit undis,

Quis nescit? Latium fertur et omne

Scriptis militibus promere signa;

Infestus Rhodanus, saevus Hiberus

Immitisque Tagus fustibus altis

Ferratisque globis, missilibusque

Armant mortiferis agmina multa.

 

Vix umquam fuerant tempora prisca,

Haec ut nostra, magis noxia totque

Turbis concita per bella, nocendi

 

Per multosque modos, nunc quibus orbis

Afflictus teritur. Quod meruerunt,

Quae committimus hic, crimina nostra.

Pura mente Deum quis colit? Aut quis

Sanctorum merito nomen honore

Profert? Quin temere saepe profanant

Multi, ludibriis afficiuntque.

 

Sancti dante Deo plurima possunt,

In quo cuncta vident, luminis eius

Illustres radiis; vota suorum

Ad summum referunt semper et augent,

Stantes ante thronum iudicis Agni.

Cui nos conciliant et sibi iungi

Orant, ut numerum compleat omnem,

Ex quo deciderat Lucifer ille,

Qui par esse suo mente volebat

Factori tumida, trusus ad imum

Cum multis sociis limen Averni.

 

Tales discipulos hic habet illos,

Sub panis specie nobile Christi

Qui corpus, simul et sanguinis undam,

Pro nobis fluidam, non venerantur.

Hanc et vituperant, quae pia nobis

Hunc panem genuit virgo parensque,

Haerentes vitiis turpiter, omni

Pleni spurcitia cordis et oris,

Detrusum satanam sicue sequuntur

Recta flammivomum subtus ad Orcum.

 

Hos tu non metues, care libelle,

Et tot proveniunt quae mala passim

Attrittas misere per regiones?

Securum gradiens teque futurum

Confidis per iter, mille latronum

Quod nunc insidiis noscis ubique

Obsessum? Remane, donec abire

Hinc tutus poteris! Sed nihil ista,

Ut circumspicio, te remorantur,

Cum iam sarcinulis sis oneratus.

 

I felix igitur! Nulla nocebunt

Intentata tibi tela dolique,

Qin fers rubra tui stigmata Christi

Ac insigne crucis, quod procul hostes

Horrescunt Stygii, quotquot et illis

luncti sunt homines, impietatis

Cultores, tibi quod cedere coget

Sint utcumque licet tempora nostra

Tot infesta malis, obvia cuncta;

Signum nam crucis hoc omnia vincit.

 


CARMINA