DE RESURRECTIONE

 

Christus, perpetuae salutis auctor,

Confractis Acherontis ampla claustris

Devicta retulit tropaea morte;

Ex qua vi propria Patris resurgens

Aeterni suboles redemit omnes

In fontis fidei lavatione,

Qui nomen fuerint suum professi.

 

Christus non moritur magis nec illi

Mors ultra dominabitur; subactam

Hanc nam morte sua tenet premitque,

Ut posthac nequeat nocere nobis,

Peccato quia mortuus revixit,

Vita perpete cum Deoque vivit,

Ut nos participes ea coronet.

 

Hymnis nunc simul ergo, Christiani,

Et laetis modulis pium sonemus

Carmen, quod triduo iacens sepultus

Surrexit, moriturus inde numquam,

Spem vitae miseris ferens perennis

Christus, perpetuae salutis auctor!

 


CARMINA