AD CHRISTUM HORA DIEI SEXTA
Eductum cum te plurimae
Viris coniunctae feminae
Ad sontium calvariam
Secutae sunt cum fletibus,
Conversus illis dixeras:
“Non flete me, sed liberos
Ex vobis natos!”, postera
Eis praesignans tempora.
Tandem sub ligni pondere
Protractus es gravissimae
Ad passionis terminos,
Urbi crudeli proximos.
Sub hora, cum meridies
Calesceret, sexta - quies
Dabatur nulla - vestibus
Exutus a tortoribus
In lignum, quod portaveras,
Volens proiectus horridum,
Clavis affixus per pedes
Manusque, mox sublatus es.
Tecumque latrones duos
Affixerant iuste reos,
Ut turpiore tollerent
Te morte sicque perderent.
Nomen tuum sanctissimum
Suprascriptum linguis tribus
Te testabatur omnium
Pendere rerum principem.
Orabas pro te nesciis,
Qui circumstabant, hostibus,
A Iudaeis multis probris
Affectus et blasphemiis.
Sinister latro te simul
Sic incessebat, hinc eum
Obiurgans alter expetit
Regni tui consortium.
Benignus cui promiseras
Eodem venturum die
Paradisi tecum per viam
Ad caeli sumni patriam.
Astabat et Virgo Parens,
Cuius cor mucro perforans
Afflixit, cunctis maestior
Doloribusque plenior.
Illi Ioannes, qui tibi
Prae ceteris carus fuit,
Haerebat iunctus, tristibus
Madentes ambo lacrimis.
Cui Virginem commiseras,
Virgo quod esset; is suam
Hanc sumpsit in custodiam,
Hoc ante quod praevideras.
O Christe rex, ut scriptio
Crucis tuae te nuncupat,
Quo nullus est viventium
Orbis regum potentior,
Furcae tamen permiseras
Affigi te, praedixerant
Ut vates sacri, pro tuis
In te fide credentibus,
Humanum nempe quod genus,
Homo cum primus perdidit,
Secus nequivit in tuo
Nisi servari sanguine.
Amoris immensi tui
Quis explicet valentiam,
Quo pro saevis lictoribus
Poscebas ignoscentiam?
Et grassatori pendulo
Roganti, quae petiverat,
Pius dedisti, quem poli
Iunxisti contubernio.
Sic nobis paenitentibus
Et te vere quaerentibus,
Ut illis, mitis, subveni
Nec nos a te sinas trahi!
Iesu, per matris anxium
Dolorem, qui per viscera,
Quae te portarunt, transiit,
Tua nos salva gratia!