AD CHRISTUM NOCTIS ET MATUTINO TEMPORE
O Christe, mortis senseras
Cum tempus, quod praefixeras,
Sopore depressos gravi
Amicos excitaveras.
Qui pressi maestitudine
Et nocturna formidine
Gravati, somno largius
Victi tristes indulserant.
Hos tecum sumens obviam
Ivisti turmis hostium,
Quorum dux Iudas osculo
Illis te spurco prodidit.
Interrogans quem quaererent,
Retro cadebant perfidi,
Vocis tuae potentia,
Caelesti vi perterriti.
Hinc permissi cum surgerent
Tibique vincla necterent,
Aurem Petrus servo secat,
Quem mox sanasti saucium.
Capi volens sic ductus es
Ad Iudaeorum praesules,
Consputus, caesus, turpibus
Affectus et conviciis.
Solus relictus asseclis
Fugatis probra plurima
Es passus, sannas et iocos,
Ac falsa testimonia.
Petrus, cui mens flagrans erat,
Te prosecutus, audiens,
Num de tuis esset, negat
Te ter, sicut praedixeras.
Hunc intuens flentem facis,
Condonans, quod deliquerat,
Suis plus aequo viribus
Infirmis qui confiderat.
Per haec tormenta, saeviter
Quae tota nocte pervigil
Afflictus toleraveras,
Clementer nos hic visites!
Ne desertores perditi
Ad hostes simus nec tibi
Iudae iungamur osculo,
Hoc adiumento fac tuo!
Sed ut Petiro da lacrimas,
Quae nostras culpas abluant;
Cor paenitens in sedulis
Tibi sit iunctum fletibus,
Veniam qui nobis impetrent
Tuisque iussis alligent,
In hac donec vita sumus,
Nos a te numquam separent! Amen.