LIBELLUS PROLOQUITUR

 

Ecclesiastico breves

Pro more versus hic vides,

Lector, boni quos consule

Et simplices non despice!

 

Fuco carent, non Aonis

Sunt fonte loti, non olent

Cirrhae poeticum nemus,

Sed saucium Christi latus.

 

Hos si probe perpenderis

Et saepe cogitaveris

Poenas, quibus redemptus es,

Fortasse non fastidies.

 

Spondeus hic frequentius

Iambi locum pes occupans

Nec displicebit; est enim

His dimetris accommodus.

 

Lenis gradus demissius,

Ferocius citatior

Profertur, ergo lentior

Est substitutus crebrius.

 

Nemo modis pungentibus

Rabie litis perstringitur,

Sed hoc, cor ardens in Deum

Quod sublevat, depromitur.

 


CARMINA