EPITAPHIUM SIGISMUNDI REGIS
Sigismundus in hoc iacet sepulcro,
Quod vivens sibi provide paravit
Primus Sarmatiae potens feracis
Hoc rex nomine, quem Iagelliana
Ex magnis ducibus vetus propago
Gestis, iustitia fideque clarum
Produxit. Quibus et diu Polonos
Rexit magnanimos eosque multis
Auxit divitiis honoribusque
Et tot magnificis ubique passim
Structuris, ut in hac patescit arce,
In templis et item Deo dicatis.
Armis atque toga probe per omnes
Insignis procul inde nationes,
Veri cultur erat, tenax honesti
Et prudens, sapiens, pius, modestus,
In cunctis ratione semper usus,
Non praeceps neque concitus notatus.
Tandem transiit hinc bis octo lustris,
Ex hoc pondere corporis, peractis.
Sancte sicut in hoc agebat, hoc sic
Est tiam tempore mortuusque sancte,
Christus quo tumulum die reliquit,
Coniunctus superum beatitati.