3

 

Perlegi cupide tuum libellum,

Leporis, salis, eruditionis

Plenum, quem toties videre avebam.

Ex hoc ingenii libens acumen

Amplexux, numeros iocosque dulces

Transcurri; neque Pegasum volantem,

Quem clarum tibi stemma iussit esse

Caesar, praeterii, nec hoc, amicis

Quidquid Pierides tuae dicarunt.

Dignas hinc tibi gratias referre

Deberem siquidem, sed est supellex,

Scis, quam curta mihi, sub hac palaestra

Iam pridem qui Heliconidas reliqui.

Ingratus tamen esse nolo totus:

Si Lucretia nostra non placebit,

Quam mitto, veniam dabis; placere

Quod possit tibi forte, deinde mittam.

 

At patrocinio tuo tuisque

Doctis hendecasyllabis, Sabine,

Indignus fuit ille sordidatus,

Pro quo tot precibus simul profusis

Exposcis veniam, licet sit usto

Dignus stigmate, contumax Iopas,

Qui tangens fidibus chelyn malignis

Infames voluit meos fideles

Cives reddere, dixerat fidem quos

Infregisse; docere quod nequibat.

Poenas ferre graves calumniator

Coram iudicio, quod ergo fugit,

Leges quas statuere, debuisset.

 

Quod porro quereris, gemis dolesque

Mortem coniugis optimique Bembi,

Tecum condolui, piis utrisque,

Orans, Manibus ut quies beata

Detur cum superis; et hanc utrisque

Nobis, quando vocabimur, petamus!

Nulli cedere nam solet propinquans

Cunctis terminus a Deo locatus.

 


CARMINA