2

 

Comptas floribus et rosis novellis,

Et terrae variis virentis herbis,

Quas hoc ver redolens reduxit orbi,

Nuper, docte, tuas, Sabine, Musas

Vultu vidimus obvias sereno

In nostro reditu fluentis Allae

Ad ripas, modulis simul canentes

Pimpleis resonans ab ore carmen,

Carmen, dulce, suave, perpolitum,

Quod nos exhilaravit ac refecit

Et post hoc iter omne, taediosum

Quod nobis fuerat, placens ademit.

 

Quare tot tibi gratias habemus,

Quot fert germina nunc humus tumescens

Hoc sub tempore, quo comas resumunt

Frondentes procul arbores in antris

Et nostris prope quae manent in hortis,

Quo iam celsa petunt Oreadesque

Pindi culmina gressibus citatis

Et quo nunc Dryades suas choreas

Impigroque gradu suas Napaeae

In pratis et agris aquisque ducunt.

 

Iam quaecumque videntur undiquaque

In campis vel in intimis virectis

Aut in vallibus, aut iugis in altis,

Rident omnia, cuncta laeta rident.

Hoc ut tempore, mi Sabine, festo

Quod sunt pollicitae tuae Camenae —

Quo iam singula gaudiis resultant

Et quo Spiritus affuturus ille,

Qui replet pia corda Christianis,

Certo creditur, huc velis venire,

A te poscimus, ac tui iugalis

Consortem thalami venire tecum.

Insiderus item, velimus, una

Ut tecum veniat vocatus hospes.

 

Pro Volsca tamen Anna sit Camilla,

Quae Turno tibi gessit in Latinos

Fidas suppetias deditque, quidquid

Sermonis Latti est politioris,

A caro patre, cuius es profunda

Factus splendidus eruditione,

Praeclarum quoque nactus es per orbem

Cum magno pariter favore nomen.

Scribenti modo fertur appulisse

Vestri nuntius huc ducis Borussi,

Est a quo mihi litteras amicas,

Pulsans ostia, redditurus. Illum

Dum sic excipio, recessit omnis

Conceptus calor atque me puellae

Solum Pierides statim relinquunt.

 

At curae redeunt molestiores.

Quas res pubilca dat, trahuntque longe

A coeptis numeris. In is morari

Quam gratum fuerit, tibi sit in te

Testis noster amor, sibi Sabinum

Promittens animo benigniore,

Quidquid scribitur, esse metiendum.

Quodsi forte licentia Catulli

Interdum vel et utimur Marulli,

Fit, cum copia largior negatur

Intento gravibus subinde rebus.

Si te versiculi parum diserti

Huc ducent, satis est. Vale venique!

 


CARMINA