1
Respondere tuis quidem vicissim
Cirrhaeis numeris velimus, at nos,
Curis implicitos negotiisque
Ut semper fugiunt senes puellae —
Sueto destituunt favore Musae,
Quae dant Aonios probe liquores
His, qui saepuis otio fruuntur.
Quod, Sabine, tibi tuisque doctis
Asseclis sine livida favemus
Nota quodque diu geras sub illo
Felici pariter tenore vitam,
Cum Phoebo fidibusque gratiosam
Optamus prope Nectoris senectam.
Nos hic continuo labore torquent
Imo in pectore cogitationes,
Quas res publica dat domusque nobis;
Unde rara quies sub hoc tumultu,
Quem fert tunbo frequens negotiorum.
Et si forte datur subinde duri
Qualiscumque remissio laboris,
Non durat; redeunt brevi prementes
Angores animum molestiores.
Verum quando subit superna rebus
Terrenis meditatio relictis,
Mens curis vacat et caret labore.
Haec sed stare nequit diu voluptas,
Ni iuste fuerit Deus rogatus.
Qui quamvis malefacta semper odit,
Non odit tamen ille paenitentes,
Sed clemens pater hic graves remittit
Noxas, dans veniam reis reversis.
Hac spe vivimus et laboriosam
Vitam ducimus. Haec tibique nota
Ut sit, scribimus ad fluentis AIlae
Ripas, qui quoque Bregelam subintrat,
Ad vos unde fit auctior profusus.
Hos ergo hendecasyllabos minutos
Boni consule, mi Sabine, quaeso,
Non tuis similes Catullianis,
Qui dulces redolent salem ac leporem,
Cum multa simul eruditione.
Tot annis valeas salubriterque,
Quot versus facis elegantiores,
Quam sunt, quos ego cudo, praepeditus
Curis continuis negotiisque,
Vel quot gratus ager refert aristas,
Cum iam Sirius igneus calescit.
Quodsi versiculi parum plecebunt,
Quos ex tempore mittimus, volanti
Ascribes calamo, profectioni
Namque intendimus, ad graves ituri
Tractandum patriae vocantis actus.