AD GRYNEAM

 

Quam durae nuseri sunt condidonis amantes,

Qui nullas sedes nec loca certa tenent!

Nil datur aeternum, sed quo rapit impetus, illuc

Ambigui in dubiis pectora rebus agunt.

Errant et raro placida statione fruuntur

Atque alia ex aliis sub iuga amoris eunt.

Haec placuit Danais, Latiis hinc Illa sub oris;

Haec fulvis, niveis gratior illa comis,

Aurea disposuit pulchrae haec redimicula vittae

Moreque Germano, vel love digna fuit.

Sub gelido Arctoi placet altera sidere caeli,

Candentes superans candida tota rosas.

Denique quocumque adveniunt, terraque marique,

Hospitibus varius corda pererrat Amor,

Et dum iam tacitos inspirat subdolus ignes,

In longas iterum cogit abire vias.

Singula nunc, misere dum te, Grynea, relinquo,

Experior vastum canpere iussus iter.

Quid magis excruciat quam grata relinquere coepta

Et spem, quae miseros sola in amore beat?

Sic colet impastus viso lupus ire ab ovili,

Sic apis ex dulci flore repulsa volat.

Decipitur sitiens fugitivis Tantalus undis

Et quod perpetuo poscit, habere nequit.

Durior est mea sors, dum desero maestus amatam.

Quae me prosequitur meque tenere cupit.

Avelli amplexu, nudis discedere ab ulnis,

Linquere tot risus, basia, furta, iocos:

Absque dolore quis haec, humano sanguine cretus,

Quisque libens umquam, qui ista reliquit, erit?

Invitus nuper te flens, mea vita, reliqui,

O animi medium praecipuumque mei!

Strinxisti cupidis lacrimans mea colla lacertis

Pressistique meum pectus adusque tuum.

Immaduere tuae roranti lumine malae,

Nec minor in nostras decidit unda genas.

Invitus dextrae dextram, dehinc labra labellis

lunximus et tristi diximus ore: Vale!

lussa mei regis tunc et tunc caesaris arma

Exsecrabar et hoc ire quod angor iter.

Quam mallem Illius, quem sparsa cruore necarunt

Lintea, vel sortem fatave dura sequi!

Numquid Abydenus iuvenis felidor est me,

Quem ferus in patrio gurgite mersit Amor?

Hunc Hero eiectum miseranda in litore vidit

Et se praecipitem fortiter ulta dedit.

Ast ego, qui terras et tot maria alta pererro,

Nescio, qua veniet mors regione mihi.

Pellor, ut a tumidis folium quod vertitur Austris,

In nullaque diu sede manere datur.

Nunc feror, Eois ubi Phoebus surgit ab undis,

Nunc, Tartessiacas rursus ubi intrat aquas,

Nunc iterum, saevis Notus imbrifer unde procellis,

Rursus, ubi glacie Parrhasis Ursa riget.

Quo me cumque loco celsis vel in Alpibus abdo,

Conditus aut ima sim modo valle licet,

Circumsaeptus et his, qui culmine sidera tangunt,

Montibus, inveniunt me mea fata tamen.

Si fugio ad Tanaim, magni vel ad ostia Nili,

Vel procul ad Gades seu Glaciale fretum,

Nusquam tuta quies, Amor instat agitque latenter

Et subit incensa pectora nostra face.

Nil magis admiror, quam cum sit caecus et infans,

Quod me audet temere saxa per ista sequi.

Quid loquor? Ad summum potuit penetrare Tonantem

Nec tutus Pluto sub Phlegethonte fuit.

Exarsit gelidis nans Ennosigaeus in undis,

Admeti pavit pulcher Apollo greges.

Alcides nevit, gemuit Polyphemus in antris,

Aeacides contra noluit ire Phryges.

Ingens irnperium Cnidius puer occupat orbis

Et certas gestat pectus ad omne manus,

OIim nil grave erat, luvenis dum fervidus ultro

Quaesivi Cypriae mollia regna deae,

Inque Papho sacra tura focis arisque virentem

Myrtum cumque rosls lilia mixta dedi.

Nunc vigor ille abiit, sensim et mea tempora canis

Albescunt, aetas et mihi dura venit.

Ipse tamen, quamvis enitor, ut impete parvo

Non vincar, mecum certat iniquus Amor.

Ille, ut rideres limis, persuasit, ocellis

Nuper, dum fueras e regione mihi.

Ille tibi Charites nitidosque afflavit honores,

Et quidquid pulchri tota decoris habes.

Ille meum pectus iaculis transfixit acutis,

Victor et “Hanc habeas!" inde profectus ait.

Sic crucior patiorque graves in amore dolores

Inque meo crudum pectore vulnus hiat.

Inter et hic certe dolor est vehementior omnes,

Quod non concepto debeo aimore frui

Cogor abire, morae nec quidquam restat; eundum est

Quo sors, quo fatum, res dominique vocant.

Raeteas Alpes, Athesim pontemque per Aenum,

Maestus et inde domus tecta relinquo tuae.

Respicio post terga tamen parvae procul urbis

Moenia et, ut redeam, moenia visa iubent.

Ter conatus eram temonem vertere terque

Obstiterat votis res peragenda meis.

O me infelicem! Pellor sic saucius a te!

Languenti quis opem, pharmaca quisve dabit?

Tu solo aspectu praecordia laesa benigno

Et posses tactu reddere sana manus.

Sed raperis propere rapiorque miserrimus Euro

Ocior et nostri est nulla medela mali.

Non mihi Philyrides nec item prodesse Machaon,

Nec poterit medicae Delius auctor opis.

Non, nisi te rursus videam, sanabor. At illa

Quando dies misero, quando erit illa dies?

Corpus abit solum; tlbi mens animusque cohaeret,

Sensibus infixa est sic tua forma meis.

Felices igitur, firmo qui utuntur amore!

Durius incerto vivit amante nihil.

 


CARMINA