AD SIGISMUNDUM CARMEN
Quis magno tantos et tot cum caesare reges
Convenisse umquam vidit in orbe prius?
Cuncta revolvamus, quae nunc retroque fuerunt:
Tempora, conventus nullibi talis erat
Ante nec ad Priami, magnam nec Agenoris urbem.
Quin etiam numquam Martis in urbe fuit!
Finibus a Latiis caesar, rex inclute, ab oris
Tu Scythicis aderas, victor uterque gravis.
Pannoniae senior, cum nato rege suaque
Cum nata, qua nil pulchrius orbis habet.
Hanc dedit, accepit rursusque a caesare neptem,
Quae regi tenero sponsa futura data est.
Aurea, quae fuerant olim, sic inde redibunt
Saecula, Grandivi cedet et inde furor.
Quod faustum felixque siet! Pax undique laeta
Incutiet reliquis hostibus acta metum.
Sic te sicque tuos venisse Borysthene ab ipso
Non piget Austriaci pinguia ad arva soli
Hic, ubi sublimi nunc vertice surgit et altum
Nubibus impressit pulchra Vienna caput.
Cuius es e cunctis aliis gratissimus hospes,
Caesaris ut vates hic tibi testis adest.
Qui te, quo potuit, nuper suscepit honore,
Fecit et in laudes tot bona verba tuas.
Nunc etiam docto te tollit carmine ad astra;
Plura tibi, sint haec dummodo grata, dabit.
Scurra levis, mimus, tubicen, citharoedus et omnes,
Ad te qui veniunt, munera larga ferunt.
Clementi vatem ne sit grave visere vultu,
Aeternum cuius carmina docta manent!