AD DREVICIUM STRENA
Mos fuit quondam, venerande praesul,
Qui manet nostrum celebris per aevum,
Ut, novum cum curriculo referret
Delius annum
Cumque bifrontis nova sacra Iani
Venerant, quisquis dominis, patronis
Et daret caris sociis, amatis
Donaque amicis.
Hunc ego ritum cuperem vetustum
Insequi, stipata foret crumina
Nummulis fulvis mea si, sed illam
Torquet egestas.
Ergo, quid donem, tibi quid dicamve,
Nescio. Qui nil habet, is nihil dat,
Multa qui clausa retinet sub arca,
Multa det ille.
Dona demulcent superos, Tonantem
Dona placarunt Erebique regem
Dona flexerunt, homines deosque
Munera vincunt.
Si darem fulvo pateras ab auro
Aut Erythraeis lapides sub undis
Arte collectos Tyriove tinctam
Murice lanam,
Plus tibi certe et merito placerent,
Quam meas quod do steriles Camenas,
Quae mihi somnos adimunt meamque
Saepe quietem.
Ast soli desunt mihi magna culti
Iugera et desunt rutili metalli
Vasa, sub Rubro latitant nitentes
Aequore gemmae.
Qui suo donat, quod habet, patrono,
Qui suis mittit, quod habet, propinquis
Quique dat caro, quod habet, sodali,
Sat, puto, fecit.
Sit tibi felix novus, annus iste,
Faustior semper redeat, senectam
Afferat sanam, Pylii senisque
Saecula praestet.
Di tuis coeptis faveant deaeque,
Ianus aspiret geminus secunde
Iam tuis votis, pater alme, vatum
Portus et aura.