AD DREVICIUM EPIGRAMMA
Dives Arabs Rubro quas colligit aequore gemmas,
Munera dat domino, debiita dona, suo;
Purpuream Tyrius dat tinctam murice lanam;
Dat ferus e pharetra tela minuta Getes;
Rusticus assiduo quae donat quaerit aratro
Et quae spicifero crescere rure solent.
Ast inopes, venerande pater, dant munera vates,
Quae labor ingenii crebraque cura facit.
Si mihi regna forent, si Croesi gaza beati,
Si mihi divitiae divitis inde Midae,
Donarem pateras auro calicesque nitentes,
Quae vel Erythraeis invenit Indus aquis.
His ego cum careo, tibi do, dignissime praesul,
Quae modo dat numeris pulcher Apollo meis.
Quantum Virtutem Fortuna volubilis almam
Nostro praecedit tempore, condidimus,
Et nuper fueras quae de Virtute locutus,
Spernitur a stolidis quae modo ubique viris.
Sic, ut quisque vir est, loquitur. Tu sedulo claram
Virtutem divo pectore et ore refers
Fortunaeque minas, quondam quis saepius actus,
Nil metuis; tibi plus illa nocere nequit.
Primitias has ergo meas grato accipe vultu
Indeque Danitisci sis memoir, oro, tui!
Carmina divitiae mihi sunt et carmina gemmae.
Credo, satisfaciet, qui dederit, quod habet.