CAPUT I

EX QUIBUS CONFLETUR SUAVITAS FABULAE

 

De iis vero, quae ad delectandum spectant, ita speculemur breviter. Cum fabula, potissimum epica, magna sit, ne taedium ipsa magnitudo afferat, aliquid ipsi magnitudini temperamenti addendum est. Magnus etiam cibus non displicet, si bene condiatur. Rursus, cum, ut diximus, fabula epica una sit, unitas autem et unius inculcatio taedium afferat, hanc quoque alio aliquo temperare oportebit. Itaque unitas fabulae, ne taedium afferat, varietate condienda est. Varietas enim, ut aiunt, delectat. Rursus magnitudo, quae se ipsa facit taedium, distrahetur admirabilitate rerum. Sed rursus necdum sufficiet ipsa ratio magni et mirabilis, unius et varii, nisi ipsum admirabile et varium aliquo modo per totum fabulae corpus pertineant et semper iungantur, sicuti semper iunguntur magnum et unum. Licet enim, ut Aristoteles docet cap. 22, mirandum vel ratio admirabilis delectet: "Ceterum", inquit, "mirandum ipsum per se esse gratum argumento sit, quod omnes huiusmodi aliquod dum nuntiant, veluti dicturi in gratiam id semper exaggerant", veluti illi faciunt, qui proponunt se fabulam quampiam narraturos, licet etiam ipsa varietas semper delectet, in poeta tamen omni, et praesertim epico, oportet ulterius progredi, nempea, ut addatur aliqua tertia virtus, quae faciat illud mirum et illud varium quasi exsistere et verum apparere. Nam alias multa mira et varia cogitantur a nobis tamquam possibilia, et tamen non delectant nos. Delectarent autem, si ea etiam exsistere cognosceremus. Sic ergo ad delectandum fabulae lectorem praeter varietatem et admirabilitatem addenda est probabilitas, per quam ex statu possibilitatis extrahantur illa mira et varia in statum exsistentiae, non ut ex vi argumentationis alicuius veraem, quam poeta adhibeat, lector assentiatur res illas exstitisse vel exsistere, sed ex vi artificiosae cuiusdam narrationis, quae sit ita inter se connexa, ut praeiactis quibusdam alia, quae sequuntur, connexe et probabiliter acddisse putentur. Ita tota ratio suavitatis, seu delectandi, in vario, admirabili et probabili sita est. Ordiamur vero a primo!

 


CAPUT XI Lib. VI

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT II