CAPUT IV

ENCYCLOPAEDIA SPECULATIVARUM SCIENTIARUM PHILOSOPHICARUM IN FABULA

 

Ipsa quoque philosophia, si tota iuxta suas partes secta consideretur, penitus doceri potest in fabula, sive speculativam, sive practicam philosophiam consideres. Accipe enim Homerum, primum epopoeiae patrem, nihilque in illo reperies, quod non philosophiam oleat. Initium sumamus ab ipso initio naturae seu mundi. Hoc descriptum habes Iliados Ξ v. 246. Secundo, elementorum ortum et dissolutionem Iliados Η v. 99, Iliados Ρ v. 424 de aėris natura, de terra vero et rursum de aėre deque igne Iliados A v. 467, Iliados Ф ipso initio, Iliados Ο v. 192, Iliados Ξ v. 346, Iliados O v. 18. De aqua vero Iliados O v. 185, de concordia elementorum Iliados Ξ v. 200, de elementorum qualitatibus et mixitione, et contrarietate Odyssea J v. 266, Iliados Υ v. 66 et Φ 210. De unitate mundi Iliados Ξ 200, de termino mundi Iliad. Θ 478, 11. A 499, de sole Odys. χ v. 191, Odys. γ ipso initio, de forma solis Odys. t 234, de magnitudine Iliados L 734, de cursu Il. Q 68, de vi Il. G 276, Odys. m 381, de ceteris sideribus Il. Σ 487, de circulo Ursae, Orionis, Bootis Odys. ε 273, de terrae motu Il. Y ipso initio, ubi fingit Neptunum terram concutere, de praecedentibus signis terrae motum Il. Π 567, Il. R 366, de consequentibus effectibus terrae motum, v. g. ventis, Il. Y 213, de eclipsi solis interveniente luna Odys. x 163 et Odys. u 351, de ventorum natura humida Odys. e 478, de ordine ventorum Odys. e 296, de oppositionibus Odys. e 385 et 332, de pluviis earumque ortu passim. Exactius haec tamen longe Maro noster, si ea, quae de ventis, de iride, de fulguribus deque ceteris rebus omnibus physicis perscripsit, compares cum Homeri philosophia, quam idcirco hic tibi brevissime citavi. Expende, obsecro, solam fulminis naturam tam subtiliter indagatam lib.VIII:

His infomnatum manibus iam parte polita
Fulmen erat...
Tres imbris torti radios, tres nubis aquosae
Addiderant, rutili tres ignis et aliiis austri
Fulgores tunc terrificos sonitumque metumque
Miscebant operi flammisque sequacibus iras.

Habes totam subtilitatem de hoc meteoro: materiam eamque remotam et proximam, formam, figuram, vim, mobilitatem, causam efficientem, finalem, denique effectus omnes, signa, opera, circumstantias fulminis. Expende autem hic, quae diximus in Antiquitatibus de Vulcano meteorologice! Pari modo in singulis laudem Maronis maiorem ostenderemus quam Homeri totam ingressi philosophiam, si temporis copia esset. Tu tecum ipse, quaeso, compara hos, quos signabo, locos Homeri cum reliqua Maronis philosophia et ab utroque disce, a Marone tamen perfectum fabulam tuam philosophice tractandi

Subtilior itaque pars philosophiae de anima ex sententiis Platonis et Pythagoreorum est: Iliad. Y 66, Odys. l 91 et 600, Odys. w 185, Odys. l 94. Naturam etiam inferioris in homine partis, v. g. affectus, in corde esse, et animam praecipue, habes: Odys. a initio, Iliad. W , 126, Iliad. K 92, Iliad. L 128. Concupiscentiae sedem esse in ventre: Odys. s 54, Odys. r 287. Iram v. g. esse sanguinis effervescentiamr Iliad. A 103. Sed quam hoc vivacius Maro in Turno et verbis initio XII, omitto (tu enim ipse tecum privatim expendes), naturam praeterea ammalium omnis generis: aquilarum, cycnorum, gruum, delphinorum, cete, serpentum, leonum, taurorum, canum, cervorum, luporum, formicarum. Muscam tamen Homericam non dignatus est Maro Romanus suae epopeiae magnificentia.

De practica medicina, prout est ars, iam diximus. Nunc agemus de speculatrice.

 

Medicina speculativa

Compara Homerum quoque in huius cognitione cum Marone nostro i Indagat ergo Graecus: 1. Causas morborum universales: Illiad. W 617, Illiad. C 27, Illiad. E 304; 2. Discrimina morborum: Odys. l 150; 3. Moderatum usum cibi: Odys. h 215, vini vero naturam et usum: Odys. j 291, Illiad. Z 260, Illiad. T 167, Odys. h 282, Odys. i 204 et 343; 4. Somni naturam et utilitatem: Odys. d 794, Odys o 392, Odys. u 52; 5. Aėris temperiem: Odys. d 563; 6. De animi deliquio eiusque cura: Illiad. E 697; 7. Lavacri usum et unctionis: Iliad. K in fine, Odys. c 360.

Metaphysicae vero rationem uterque divinissimus calluit vates, cum insint in eorum contextibus vestigia clara cogniti entis ut entis universalissime, accidentium praeterea substantiaeque naturae, distinctionesque et passiones rerum, unum, verum, bonum.

 


CAPUT III

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT V