CAPUT XII

IMITATIO POSSIBILIS ORATIONIS

 

Rem suamet natura magnam conclusimus intra angustias unius capitis, ceteroqui cum deberetur illi spatium duorum librorum, sicuti et actioni. Non minus enim universalis debet esse imitatio orationis quam actionis apud epicum, cum diserte Aristoteles doceat cap. 7: "Poeta circa ipsum universale versatur; universale autem est, quod cui conveniat facere vel dicere". Quia tamen plerumque in poemate oratio est in ordine ad actionem, ut cum suos Aeneas adhortatur, suos Turnus, Iuppiter, Iuno, Venus colloquuntur, maluimus hanc etiam in hac analogia rerum constituere, quam ipsi actioni attribuimus. Regula autem universalitatis - ut in epico poemate omne genus orationis includatur: demonstrativum, deliberativum, iudiciale, summum, medium, infimum, regium, nobile, plebeium, lene, ardens etc. - petenda erit ex iisdem fontibus exigentiae, quos exacte, nisi fallor, pro universalitate ipsius actionis libro III exposuimus. In noc porro imitationis puncto magna exstitit divini Scaligeri diligentia et peculiares ex Marone observationes.

Duplex porro oratio est: quotidiana, qua utimur familiarissime:

State viri! quae causa viae?

altera elaborata, qualis est Iunonis et Veneris initio X. Rursus alia principem decet, qui suos in secundis elatos castigabit, in adversis pusillanimes eriget, ut Aeneas in I, hortabitur ad ardua, ut saepe alias; altera tyranni, qui magis minabitur, quam loquetur; altera popularis senatoris, qui vulgares sententias tractabit, ut Drances in XI; altera imperatoris, qui bellum suadebit, ut Turnus ibidem; altera legati, qui poscet pacem, ut Ilioneus; altera rursus viri, altera feminae. Haec enim lamentabitur, conqueretur, petet auxilium, peierabit, diis etiam conviciabitur. Vir semper in oratione moderatior; iuvenis fervens et abundans, vir plenus, senex vel siccus, vel garrulus. Amici, necessarii, consanguinei de omnibus inquirunt: in prosperis gratulantur, in adversis collacrimantur, patriam, maiores suos commemorant. Miles conviciosus est, iniurioso etiam in deos sermone;

Dextra mihi deus...

Asiatici garruli, Europaei eloquentes, Afri vehementes. Cholerici concitato sunt stylo, melancholia sicco, sanguinei florido, phlegmatici dissoluto et iacenti. Unus quisque in arte sua loquacissimus, ut et Palinurus videtur. Qui in dignitate, officio, magistratu sunt, libenter imperant, brevi, nervoso utuntur sermone; pauperes importunissimi sunt, idem iterant, flent, obtestantur, adiurant.

Iam vero et mores considerandi sunt, et morum affectus ipsi. Amans secum ipse disceptabit, conscientiam sibi solvet, sperabit, desperabit, cogitata dissipabit, nova inducet, amabit, irascetur, concludet saepe prius, quam cogitet, evertet omnes affectus in se pervertetque, sensum saepe in oratione non perficiet, plus affectu quam argumentis aget. Tristis aut tacebit, aut cum eiulatu loquetur, ut mater Euryali, omnia exaggerabit. Trepidus et metuens mentietur, fortiter argumentabitur ex veris, finget. Habes autem formas horum omnium in Marone; quodsi ritus consuetudinesque respicias, habes precatorias in templo vel ad aras tota Aeneide, immo etiam ipsum hymnum in VIII Herculi sacrum, habes funebres aliquoties, forenses: in senatu in XI, controversas initio X, civiles in curia legatorum in I et VII, formulas iurandi, foedera sanciendi, oracula petendi, responsa dandi, familiariter colloquendi, salutandi, valedicendi, aliquid simpliciter narrandi, denique in omni genere; habes militares in acie contiones, comitiales in conventiculis, habes denique orationes hominum, geniorum, deorum, immo et convicia ipsa, sarcasmos breves, denique omnia paradigmata humanae orationis. Quare merito divinissimus Maro ipsi in oratione omni praefertur Tullio, immo omnium eloquentissimus parensque Romanae eloquentiae statuitur: a d. Augustino lib. X De civitate Dei, d. Hieronymo Ep. 129 ad Dardanum, a Ludovico in praefatione ad Georgica, a Macrobio lib. V Saturnalium, a Landino in sua praefatione, a Politiano in Manto miraculum eloquii vocatur, ab Antonio Minturno lib. I de Poetica. Insignite vero et penitus ad meum palatum a divino Scaligero: "Nihil", inquit, "omissum caelesti viro, nihil addendum nisi ab ineptis, nihil mutandum. nisi ab impudentibus; omnia signate, ex natura, ex arte, ex eruditione; sententiae, numeri, figurae,

simplicitas, candor, ornatus, incomparabilia. O monstrum vitio carens!" Macrobius vero lib. V Saturnalium expresse quater praefert Maronem in eloquentia et arte rhetorica ipsi Tullio, apici illi linguae humanae. "Quattuor", inquit, "sunt genera dicendi: copiosium in quo Cicero dominatur, breve, in quo Sallustius regnat, siccum, quod Frontoni ascribitur, pingue et floridum, in quo Plinius luxuriatur; sed apud unum Maronem haec quattuor genera reperies, qui eloquentiam ex omni genere conflavit. In Cicerone enim unus eloquentiae tenor est abundans et torrens".

Ad haec elogia doctissimorum virorum nihil habeo ultra, quod addam nisi me animadvertere ipsum Maronem in eo statu esse, ut si quid illi vel dematur, vel addatur, ilico mutari orationem eiusque vim et nervum debilitari, nihil autem posse addi, quod iam non insit, si quis expendat acutissime. Contra - quod mihi licet fateri familiariter auditoribus meis - etiam illa praecipua, quae sunt in Cicerone, eiusmodi esse video propter ingentem copiam verborum, ut si duo aut tria verba demantur, in eodem tamen nervo consistat oratio eodemque modo fluat ingens illud flument licet ei aliquot guttas detrahas. Hoc certe signum non est summae omnino perfectionis, vel saltem eius partis parum perfectae, quae iudicium concernit At ita esse in rebus humanis aliquid constitutum arte, ut nihil illi detrahi nihil addi possit, nisi ruere incipiat totum vel saltem flaccescere, divinitatis quaedam particula est et imitatio illius universalissimi entis se ipso beati et perfecti. Quare sicuti Plato sapientissimum divinissimumque Homerum vocat, quod omnia, quae in natura et deo sunt, in suo poemate incluserit, ita multo magis nos eodem aificere praeconio Vergilium possemus. Re vera enim et orationes ipsamque humanam eloquentiam magis perfecit et maiorem universalitatem rerum omnium in suo opere persecutus est. Merito ergo illum Macrobius lib. V rerum naturae comparat, Scaliger vero ipsam etiam rerum naturam vocat. Statius item non modo divinam Aeneida fatetur, sed etiam adorat suamque illi Thebaidem quasi in ara concremat; Iovianus vero Romanae poeticae deum, Vegetius lib. IV divini virum ingenii, Seneca Epistola 108 tanquam missum oracuo, Columella sidereum vatem, Martialis lib. XIV immensum, hoc est, qui omnia capiat, illum autem nullus, appellavere.

 


CAPUT XI

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT XIII