CAPUT VIII

IMITATIO POSSIBILIS MODI

 

Hic maxime sudandum est omnibus poetis, ut se et ingeniosissimos simul, et magno iudido praeditos, et enthusiasticos praestent, ut ipso modo ita illuminent actiones, nihii ut a lectore exigatur. Non voco autem hic modum actionis ritum, ut:

... ter socios pura circumtulit unda

neque consuetudinem:

... vina coronant,

- aliud enim mos est, aliud modus - neque artem:

... telum summa librabat ab aure,

sed voco modum vim quandam vel energiam, vel etiam remissionem vel languorem.

I. ergo modus est acrimonia, quam vehementiam, vivacitatem vel efficaciam appellare potes. Haec vel est in una persona agente:

 

Rursus in arma feror mortemque miserrimus opto, habet autem gratiam, cum intercedit dissentaneum, ut cum decrepito Priamo armanti sese et iaculanti tribuit vivacitatem quandam Maro in II. Iucundum illud est in Anna decrepita:

... illa gradom studio celerabat anili,

vel est inter duos, quo in genere divinum est illud lib. II:

Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,
Unus gnatorum Priami, per tela, per hostes
Porticibus longis fugit et vacua atria lustrat
Saucius. Dium ardens infesto vulnere Pyrrhus
Insequitur, iamiamque manu tenet et premit hasta,

vel est unius cum pluribus lib. IX:

At Nisus ruit in medios solumque per omnes
Volscentem petit, in solo Volscente moratur.
Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc
Proturbant. Instat non segnius ac rotat ensem
Fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore
Condidit adverso et moriens animam abstulit hosti,

vel est plurium cum pluribus, ubi maxime elaborandum est epico:

... haeret pede pes densusque viro vir,

Stat. 8 Theb.:

Iam clipeus clipeis, umbone repellitur umbo,
Ense minax ensis, pede pes et cuspide cuspis.

In hoc maxime certant omnes epici, ut quam plurimos, distinctissime tamen agentes exprimant.

Statius lib. VII:

Certat opus ferri sternuntque alterna furentes
Hippomedon Sybarin Pylium, Periphanta Menoeceus,
Parthenopaeus Ityn; Sybaris iacet ense cruento,
Cuspide trux Periphas, Itys insidiante sagitta.

Haec Statius. Sed in ipso proelii ardore numquam assecutus est divinum vatem in XI, ubi et conatus, et actio, et effectus imperatorum, militum, equorum, telorum, pulveris ipsius, umbrae conflictus cernitur:

Connixi incurrunt hastis...

Agilitas etiam, celeritas, vis, conatus ille Turni me exsternant:

Alte sublatum consurgit Turnus in ensem
Et ferit.

II. modus est languor et remissio actionis:

Ora modis... pallentia miris;
Bis conatus erat casus effingere in auro,
Bis patriae cecidere manus...

Hoc maxime in morientibus imitandum vel in timentibus, vel aliquid praesagientibus (in XII):

Genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
Tum lapis ipse viri vacuum per inane volutus etc.

Illud ibi mirare:

Ac velut in somnis etc.
... nequiquam avidos extendere cursus

Veile videmur et in mediis conatibus aegri

Succidimus...
Sic Turnus...

Divinum illud in V:

Entellus vires in ventum effudit...

 


CAPUT VII

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT IX