VLADISLAUS QUINTUS
Vladislae, tibi regale Polonia sceptrum
Contulit ob proprii splendida facta patris.
Hinc quoqne et Hungaricus defert diadema senatus
Et quae sunt lati iugera multa soli.
Egregia vero tu praeditus indole regnas
Ac regis imperio subdita regna tuo.
Nec piguit Macedum fines vastare remotos,
Nominis ut fieret gloria nota tui,
Donec inire petit tecum trux foedera Turca,
Quod facis; at Latius frangere Papa iubet.
Cui tu dum pares, te ad Varnam Marte paludem
Fudit Amurathos et tua castra capit.