LUDOVICUS HUNGARUS

 

Non quia vir fuerit nequam Ludovicus et ultro

Crudelis, nostras non bene rexit opes,

Sed quia, Pannoniae dum plus amat arva paternae,

Linquebat saevis istud ovile lupis.

Qui novit, quid agant famuli, si longius absit

(Praesertim fuerit qui minus asper) erus,

Hic videt aerumnas, quas multa absentia veri

Pastoris nostrum tunc cumulabat avis.

Illo rege quidem leges crevere, sed illo

Rege tamen robur non habuere suum.

Lex nisi tutores habeat contra arma potentum,

Est quod araneolus sub trabe nectit opus.


CARMINA