VENCESLAUS BOHEMUS
Ad Venceslai usque dies, Auguste, Bohemi
Scortea Sauromatis tota moneta fuit.
Nummus erat pellis detracta animantibus illis,
Quas aspergillos patria nostra vocat.
Hoc ego dum cuidam narro, qui strangulat amplo
Arcas argento semper egenus, ait:
Ergo putrescebant tunc nummi, o dura priorum
Tempora, tunc nasci res miseranda fuit!
Gratia magna Deo, quod homo sum natus in ista
Saecula, cum pelles non nisi sutor habet.
Quod si quando Deus mala vult saecla illa reverti,
Timc ego tunc, Superi, milvius esse precor.