LESCO V ALBUS

 

Cum sene bellavi patruo, sed an impius isto

Sim facto, iusti discutitote viri.

Esset uter rerum dominus, certavimus; at me

Id velle in patriam nudus adegit amor,

Ne paterer regnare lupum, maiore petentem,

A quo pulsus erat, cum feritate gregem.

Dum lavor, tnvadit Pomeranus balnea inermem,

Dat non speratae meque meosque neci.

Quanto igitur rerum dominis securius aevum

(Quod quidam scripsit), cernite, pauper agit?

Tempora sunt, loca sunt quaevis metuenda potenti,

Quod vivit, totum est: cura, pericla, metus.


CARMINA